PL 58, col. 802

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

melius non posse mutari deteriorem hominis statum,
hoc illic futurum creditur post vitae hujus excessum,
ubi jam nec emendatio, nec mutatio erit apud inferos.
Caeterum usque in finem, et ad justitiam transire
pessimi, et periculum possunt timere perfecti. Sicut
legimus: Qui glorificant me glorificabo eos; qui autem
contemnunt me erunt ignobiles [(I Reg. II)]
. Quare
iste honoratur, et ille despicitur? Propter hoc utique,
quia et ille Deum glorificare potuit qui intulit contumeliam,
et iste contemnere qui detulit gloriam. Quia
placere Domino Deo suo et potuit nolle qui voluit, et
potuit velle qui noluit. Nec putes hic naturae esse
distantiam, ipse est qui vult, ipse est qui non vult.
Quisque ergo renatus in Christo, nisi prius fuerit vas
malitiae per culpam propriam, vas offensae et irae esse

non poterit. Et e contrario, ut fiat misericordiae,
prius futurus est vas obedientiae, ut praecedentibus
causis justi judicis sententia subsequatur. Ostendamus
vas contumeliae in vas honoris adjutorio Dei et
studio suo posse transire. Si, inquit, dixero impio:
Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo,
feceritque judicium et justitiam, vita vivet et non morietur. Quid est impius, nisi vas contumeliae? Ecce
per remedium poenitentiae subito honoratur candore
gratiae, et induitur decore justitiae, ut peccatorum
faece detersa, confidenter possit dicere cum Propheta: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis
me, et super nivem dealbabor.
Audi Apostolum quomodo
dealbari posse pronuntiat maculas conscientiae,
ut de vase iniquitatis, vas sanctificationis appareat.
in domo,
inquit, magna, non solum sunt vasa aurea et
argentea, sed et lignea et fictilia [(Rom. IX)]
. Quid enim alia
sunt vasa in honorem, alia vero in contumeliam?
Attolle cor liberum ab immutabili necessitate, humana
conditio, et agnosce circa salutem hominis
Domini tui ineffabilem bonitatem. Cum dixisset, alia
qui lem in honorem, alia vero in contumeliam, manum
spei fidelibus aperuit ac dilatavit ita dicens: Quod
si quis se ex his expurgaverit, erit vas in honorem
sanctificatum [(II Tim. II)]
. Vis ergo cordis utriusque
rei capax est, et quod in se ante permisit infundi,
facile potest prioris propositi mutatione vacuari, ut
ipsum atque idem vas in se et apud se effusa iniquitate
permaneat. Itaque vas ad substantiam hominis,
quod vero in vase conditur, ad genus ac diversitatem

pertinet voluntatis. Et alio loco ostendit Dominus
perditum restitui posse, cum dicit: Non sum
missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et
iterum: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius
meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus
est. Non ergo in natura ejus fuerat facta perditio, sed
qui recedendo contemptu mortuus fuerat, revixit desiderio
revertendi. Nam sicut sui criminis est quod
longe pii parenti, refugit oculos, ita suae est devotionis,
quod per insitum sibi bonum deliberans, et assurgens,
ad paternos recurrit amplexus. Sed gratia
quae pulsaverat peregrinantem, ipsa suscepit revertentem.
Recedat hinc originalis definitio vel fatalis. Ecce
mortuus vivificatur, et perditus invenitur: sicut et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.