PL 58, col. 804

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum
est, utrum homo bonum non possit an nolit, insita
homini bonae semina voluntatis. Quod evidenter
assignat ita dicens: Si volueris, mandata conservabunt
te; et, Noli deficere a disciplina Domini; noli abstinere
bene facere egenti; et, Noli fabricare in amicum
tuum mala; et, Nolite fieri sicut equus et mulus, in
quibus non est intellectus; et, Noli repudiare consilia
matris tuae; et, Noli intendere fallaci mulieri; et, Noluit
intelligere ut bene ageret; et, Noluerunt accipere disciplinam.
Cui nolle objicitur, velle in promptu fuisse evidenter
ostenditur. Et plura similia sunt in eloquiis Veteris
Testamenti, quae omnia ipsam specialiter constringunt,

et convincunt voluntatem. In libris etiam novis
evangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas voluntatis
ostenditur, ubi dicitur: Nolite thesaurizare
thesauros in terra; et, Nolite eos timere qui occidunt
corpus. Sobrii estote, justi, et nolite peccare. Et ad
Timotheum: Noli negligere gratiam quae in te est,
nec bonum tuum velut ex necessitate sit, sed ex voluntate.
Et alio loco: Nolite in personarum acceptione
habere fidem Domini nostri Jesu Christi. Nolite detrahere
in alterutrum; et, Nolite errare. Deus non irridetur.
Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Et, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
Videmus ergo et in bonam, et in contrariam partem
posse humanae mentis transire consensum. Et ideo
alio loco dicit: Bonum, inquit, facientes, non deficiamus;

tempore enim suo metemus non deficientes.
Operemur ergo bonum ad omnes, maxime autem ad
domesticos fidei. Nolite, inquit, diligere mundum:
nisi ei bonum ad meliora contulisset affectum, mali
ei non interdiceret appetitum, et ideo in sinistram
crimine suo trahitur, qui a Domino suo vocatur ad
dextram. Et propterea iterum dicit: Noli vinci a
malo, sed vince in bono malum. Aperte mali necessitate
non premitur cui victoria de boni electione
promittitur. Non enim in devia lex originis trahit,
quem auctor in bivio collocavit, ac sic cui voluntas
indita est, ut vincere malum possit, si forte adversarios
vocet, si animus ei pugnandi defuit, eventus non
defuit obtinendi. Legimus ad Hebraeos: Voluntarie
enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis,

jam non relinquitur pro peccatis hostia. Secundum
haec, si libertatem arbitrii non habemus, quomodo
cum voluntate peccamus? Qua causa, si reus
sit requiras, quia post acceptam notitiam veritatis
ad spiritum declinavit erroris. Post acceptam, inquit, notitiam:
intellige eum accepisse gratiam, et per
negligentiam perdidisse; et iterum: Irritam faciens
legem Moysi sine ulla miseratione, duobus vel tribus
testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri
supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem
testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est,
et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Cur sub duobus
aut tribus testibus accusatur, et quasi proprii
criminis reus moritur si jam inevitabili ad peccandum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.