PL 58, col. 808

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

Hunc vero persuasionis tuae reprobum sensum
catholica detestatur Ecclesia. Ideo, inquis, genitali
quamlibet unda perfusi munus baptismi non accipiunt,
quia ad baptismum infideliter veniunt. Non
ita est. Adverte quia hoc ipsum ad baptismum venire,
et salutem desiderare, jam fidei est. Quicunque,
inquis, post baptismum pereunt, in Adam pereunt,
quia in baptismo non crediderunt. Rectius
diceres ideo eos periisse post baptismum, quia ad
gratiae donum jungere noluerunt laboris officium,
quia eos consuetudinis negligentia, cordisque desidia
a vigilantia operis, et a sollicitae servitutis revocavit
industria. Quod si culpa incredulitatis causa est perditionis,
quid de parvulis sentiemus, quibus in parentum
devotione, et in lactentis infantiae simplicitate

integrae fidei pervigilia deputantur, qui absque ullo
infidelitatis periculo immaculata regenerationis munera
consequuntur, et multi eorum processu aetatis
in mortis praecipitia demerguntur? Quae id ratio agit,
nisi quia expugnari se patiuntur ignavia resolvente?
Et causam cur fracti viderentur exposuit. Propter
incredulitatem, inquit, fracti sunt, non utique propter
praescientiam. Non specialem esse circa credentes
Dei munificentiam docet, quando et eos quos incredulitatis
arguit, credere potuisse demonstrat. Quo
genere etiam infideles copiam fidei accepisse manifestat,
et dum de naturalibus fractos dicit, praesumentes
salutifera castigatione compressit: Si, inquit, naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi
parcat.
Et subdidit. Et illi, inquit, si non permanserint

in incredulitate, inserentur; potens est Deus iterum
inserere illos. Magnanimitatem itaque hic et humilitatem
cordis alloquitur. Humilitatem, ut et qui
incertus est frangi timeat; magnanimitatem, ut spem
remunerationis, et qui fractus est, non deponat. Sic
ovem perditam pastor sedulus inquisivit, et inventam
subjectis ad ovile humeris reportavit. Quomodo sequentem
relinqueret, qui sequitur etiam relinquentem?
CAPUT XVI. Cont a hoc quod dicunt, Christum non pro omnibus mortuum.
Dominum nostrum Jesum Christum aiunt humanam
carnem non pro omnium salute sumpsisse, nec pro
omnibus mortuum esse. Hoc omnimodis catholica detestatur

Ecclesia. Nam si ita esset, quomodo Apostolus
diceret: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in
Christo omnes vivificabuntur [(I Cor. XV)]
? Hic dici non
potest pro parte totum. Nam sicut pars prima sententiae, omnes in Adam moriuntur,
evidenter ostendit
sine dubio hoc quod sequitur, in Christo omnes
vivificabuntur, nihilominus ad omnes in Christo vivificandos,
non ex parte, sed generaliter pertinere
Apostolus indicavit. Iidem etiam impii per virtutem
resurrectionis Christi resuscitandi esse creduntur,
licet etiam non judicandi, sed puniendi resurgant.
Cum autem Apostolus dicat: Qui est salvator omnium
hominum, maxime fidelium [(I Tim. IV)]
: quod dixit, omnium hominum,
ad propositum divinae bonitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.