PL 58, col. 998
De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne
aqua mixtum; quia et vinum fuit in redemptionis
nostrae mysterio, cum dixit: Non bibam amodo de
hoc genimine vitis [(Matth. XXVI, 29)]
; et aqua mixtum,
non quod post coenam dabatur, sed quod de latere
ejus lancea perfosso aqua cum sanguine egressa [(Joan. XIX, 30, 31)] ,
vinum de vera ejus carnis vite
cum aqua expressum ostenditur.
CAPUT LXXVI.
Bona est caro nostra, et valde bona, ut pote a bono
solo Deo condita; et non est mala, ut volunt Sethianus,
et Ophianus, et Patricianus; nec mali causa,
ut docuit Florianus; nec ex malo et bono compacta,
ut Manichaeus blasphemat. Sed cum sit creatione
bona, arbitrio animae efficitur nobis vel bona vel
mala, non immutatione substantiae, sed exsecutionis
mercede. Ipsa enim est quae stabit ante tribunal
Christi, in quo perferat anima propria corporis prout
gessit sive bonum sive malum [(Cor. V, 10)] .
CAPUT LXXVII.
In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur,
sed vir mortuus resurget in forma 41 viri,
et femina in forma feminae, carens tamen sexuum in
hac vita conditione, non specie naturali, ne non sit
vera resurrectio, si non id resurget quod cadit.
CAPUT LXXVIII.
Ante passionem et resurrectionem Domini, omnes
animae sanctorum in inferno sub debito praevaricationis
Adae tenebantur, donec auctoritate Domini,
per indebitam ejus mortem a servili conditione liberarentur.
CAPUT LXXIX.
Post ascensionem Domini ad coelos, omnium sanctorum
animae cum Christo sunt, et exeuntes de corpore
ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem
corporis sui, ut ad integram et perpetuam
beatitudinem cum ipso pariter immutentur; sicut et
peccatorum animae in inferno sub timore positae, exspectant
resurrectionem sui corporis, ut cum ipso
diabolo ad poenam detrudantur aeternam.
CAPUT LXXX.
Poenitentia aboleri peccata indubitanter credimus,
etiamsi in ultimo vitae spiritu admissorum poeniteat,
et publica lamentatione 42 peccata prodantur, quia
propositum Dei, quo decrevit salvare quod perierat [(Luc. XIX, 7)] ,
stat immobile; et ideo quia voluntas
ejus non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus
conceditur, sive supplici confessione, si continuo
vita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur
ab illo qui non vult mortem peccatoris, sed ut
convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione
Domini vivat [(Ezech. XIX, 23; et XXXIII, 11)] .