PL 59, col. 161

Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne

aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo
fuerit, scripta esse putantur [ al. inserta leguntur];
sicut cujusdam Quirici [ al. Cyrici] et Julitae, sicut
Georgii, aliorumque hujusmodi passiones, quae ab
haereticis perhibentur compositae. Propter quod, ut
dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio,
in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen
cum praedicta Ecclesia omnes martyres, et eorum gloriosos
agones, qui Deo magis quam hominibus noti
sunt, omni devotione veneramur.
Item Vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, et
omnium eremitarum quas tamen vir beatissimus
scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus.
Item actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis,
licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis
tamen in urbe Romana catholicis legi cognovimus,
et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae.
Item scripta de inventione crucis dominicae, et
alia scripta de inventione capitis Joannis Baptistae,
novellae quaedam [ al. quidem] relationes sunt, et

nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum
manus pervenerint, beati Pauli apostoli
praecedat sententia: Omnia probate; quod bonum esttenete [(II Thess. V)]
.
Item Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiastici
operis edidit libros, nonnullas etiam Scripturas interpretatus
est. Sed quoniam beatus [ al. venerabilis]
Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii Libertate notavit,
illa sentimus quae praedictum beatum Hieronymum
sentire cognoscimus; et non solum de Rufino,
sed etiam de universis quos vir saepius memoratus
zelo Dei et fidei religione reprehendit.
Item Origenis nonnulla opuscula quae vir beatissimus
Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus.
Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse
renuenda.

Caetera, quae ab haereticis sive schismaticis conscripta
vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica
et apostolica Romana Ecclesia;.
Item venerabilis Sedulii.
excusatione Origenis schismatici unum conscripserit
librum: propter rerum tamen notitiam
singularem, quae ad instructionem pertinent, usquequaque
non dicimus renuendos.
Item Orosium virum eruditissimum collaudamus:
quia valde nobis necessariam adversus paganorum
calumnias dignam ordinavit historiam miraque brevitate
contexuit.
paschale opus, quod heroicis
descripsit versibus, insigni laude praeferimus.
Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non
spernimus, sed miramur.
e quibus
nomine Petri apostoli, apocryphi.
nomine Philippi apostoli, apocryphi.
Evangelium nomine Thaddaei, apocryphum.
Evangelium nomine Matthiae, apocryphum.
Evangelium nomine Petri apostoli, apocryphum.
Evangelium nomine Jacobi Minoris, apocryphum.
[ al. apocr.].
Evangelium [ al. Evangelia] nomine Bartholomaei
apostoli, apocryphum [ al. apocrypha].
Evangelium nomine Andreae apostoli, apocryphum.
Evangelia quae falsavit Lucianus, apocrypha.
Liber de infantia Salvatoris, apocryphus.
Evangelia quae falsavit Esitius [ al. Hesychius et
Isicius], apocrypha.
Liber de Nativitate [ al. Infantia] Salvatoris, et de
Maria et obstetrice [ al. addit. ejus], apocryphus.
Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus.
Leucius [ al. Lucius]
discipulus diaboli, apocryphi.
Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.