PL 59, col. 165

Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne

ut id approbem eruditis, ejusdem decreti triplex schema profero, Vaticanum, Jurense seu Chiffletianum,
et Lucense.
Post haec scripta incidi in decretum Gelasianum ex vetustissimo Florentino codice editum a P. Josepho Blanchinio
Oratorii Romani S. Philippi Nerii presbytero V. Cl., in prolegomenis ad IV volumen Anastasii Bibliothecarii
editionis Romanae. Ex eo codice repraesentare se genuinum decretum Gelasii vir ille doctus censuit. Nec sane
negaverim meliorem esse ejus lectionem prae Vaticano. Cum vero ait idem vir doctissimus, catalogum illum sacrorum
Librorum qui in Vaticano Fontanini non exstat, legiturque in suo Florentino, e Vaticano sive scriptoris incuria,
sive alicujus fraude subtractum esse, futile est et inane, cum et a meo pariter Lucensi absit, quem sane
Lucensem ex Vaticano illo expressum, sive ambos ex tertio alio derivatos esse, nemo sibi persuaserit, cum discrepent
non raro. Hunc si omittas sacrorum librorum catalogum, in caeteris Florentinus ille fere cum nostro
convenit: paucis exceptis, quae ad extremam pagellae oram diligenter adnotavi. Est vero Florentinus Blanchinii in
fine mutilus, nam post illud: Fausti Regiensis, etc., caetera desunt, quae tamen in reliquis omnibus mss. codicibus
leguntur.
Haec scripseram in priori mea editione: modo vero aliquid accessit, quo nova haec editio ornetur, nempe variantes
e vetustissimo Frisingensi codice annorum circiter 1000, quas mihi, pro ea qua est humanitate suppeditavit
vir doctissimus P. Frobenius Forster prior et bibliothecarius S. Emmerami Ratisbonensis. In eo codice
concilio Damasi decretum istud subjicitur, nam eo concilio absoluto statim subditur: Item dictum est: Nunc
vero de Scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat Ecclesia, et quid vitare debeat.
Incipit ordo Veteris Testamenti, etc.; tum continuo sequitur integrum decretum de libris legendis.
LUCENSE.

Incipit decretale ab urbe Roma
editum de recipiendis sive non recipiendis
libris factum.
Synodum sub Gelasio papa urbis
Romae cum LXX episcopis.
INCIPIT PROLOGUS.
Ad discutiendas, vel intelligendas
Scripturas, quas (sic) in Novo vel in
Veteri Testamento a pluribus editas,
illud apostolicum nobis convenit
servare eloquium: Prophetias, inquit,
nolite spernere; omnia autem
probate; ut plenius Dei operatione
credamus illas esse conditas, quas de
adventu Domini, ac nativitate, vel
passione ipsius, et resurrectione certissime
fuisse locutas, per quas enim
[ forte etiam] nos credimus esse salvatos;
ibi intelligimus illud, ubi dixit:
Quod bonum est tenete, ad
repellendas, vel a catholicis renuendas
Scripturas esse cognovimus,
quas etiam vir eruditissimus Hieronymus
repudiavit esse damnatas,
sufficit nobis dicere, ut ab omni specie
mala abstineamus.

Incipit decretale sancti Gelasii
papae urbis Romae.
I.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.