PL 59, col. 174

Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne

cum praedicta Romana Ecclesia,
omnes martyres, et eorum gloriosos
agones, qui Deo magis quam
hominibus noti sunt, omni devotione
veneramur.
Item Vitas Patrum, Pauli Antoni,
Hilarionis, et omnium eremitarum,
quas tamen vir beatissimus
Hieronymus descripsit, cum omni
honore suscipimus.
Item Actus beati ssimi Silvestri
apostolicae sedis praesulis, licet
ejus qui conscripsit nomen ignoretur,
a multis tamen in urbe Roma
catholicis legi cognovimus et pro
antiquo usu multae hoc imitantur
Ecclesiae.
Item scriptura de Inventione dominicae
crucis, et alia scriptura de
Inventione capitis beati Joannis
Baptistae, novellae quidem relationes sunt,
et nonnulli eas catholici
legunt. Sed cum haec ad Catholicorum
manus pervenerint, beati
apostoli Pauli praecedat sententia: Omnia probate, et quod bonum est
retinete.
Item Rufinus vir religio sissimus
plurimos ecclesiastici operis edidit
libros: nonnullas etiam Scripturas
interpretatus est. Sed quoniam
venerabilis Hieronymus cum
in aliquibus de arbitrii libertate
notavit; illa sentimus, quae praedictum
beatum Hieronymum sentire
cognoscimus: et non solum
de Rufino, sed etiam de universis
quos vir saepius memoratus zelo
Dei, et fidei religione reprehendit.
Item Origenis nonnulla opuscula,
quae vir beatissimus Hieronymus
non repudiat, legenda suscipimus:
reliqua autem omnia cum auctore
suo dicimus renuenda.
Item Chronica Eusebii Caesariensis,
atque ejusdem Historiae Ecclesiasticae
libros, quamvis in primo
narrationis suae libro tepuerit, et
post in laudibus atque excusatione
Origenis schismatici unum conscripserit
librum: propter rerum tamen
singularum notitiam, quae ad
instructionem pertinent, usquequaque
non dicimus renuendos.
Item Orosium virum eruditissimum
conlaudamus, qui valde necessariam
nobis adversus paganorum
calumnias ordinavit Historiam,
miraque brevitate contexuit.
Item venerabilis viri Sedulii Opus
paschale, quod heroicis descripsit
versibus, insigni laude praeferimus.
Juvenci quoque nihilominus laboriosum
opus non spernimus, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.