PL 59, col. 439

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

quantae sit eruditionis ostendere. Non igitur in verborum
splendore, sed in operum virtute totam praedicandi
fiduciam ponat; non vocibus delectetur populi
acclamantis sibi, sed fletibus; nec plausum a
populo studeat exspectare, sed gemitum. Hoc specialiter
doctor ecclesiasticus elaboret, quo fiant qui
audiunt eum sanis disputationibus meliores, non
vana assentatione fautores. Lacrymas quas vult a
suis auditoribus fundi ipse primitus fundat, et sic
eos compunctione sui cordis accendat. Tam simplex
et apertus; etiamsi minus Latinus, disciplinatus tamen
et gravis sermo debet esse pontificis: ut ab
intelligentia sui nullos, quamvis imperitos, excludat;
sed in omnium audientium pectus cum quadam
delectatione descendat.
CAPUT XXIV. Quid intersit inter doctores qui Ecclesiam simpliciter docentes aedificant, et eos qui eloquentiam suam luculentis declamationibus jactant.

Denique alia est ratio declamatorum, et alia debet
esse doctorum. Illi elucubratae declamationis pompam
totis facundiae suae viribus concupiscunt, isti
sobrio usitatoque sermone Christi gloriam quaerunt.
Illi rebus inanibus pretiosa verborum induunt ornamenta;
isti veracibus sententiis ornant, et commendant
verba simplicia. Illi affectant suorum sensuum
deformitatem tanquam velamine quodam phalerati
sermonis abscondere; isti eloquiorum suorum
rusticitatem student pretiosis sensibus venustare.
Illi totam laudem suam in favore vulgi, isti in virtute

Dei constituunt. Illi plausibiliter dicunt, et nihil auditoribus
suis declamando proficiunt; isti usitatis
sermonibus docent, et imitatores suos instituunt.
Quia rationem [ forte orationem] suam nulla fucatae
compositionis affectatione corrumpunt.
CAPUT XXV. Quales esse debeant sacerdotes qui volunt fieri vitae contemplativae participes.
1.
Quocirca, si sacerdotes sancti (non quales illi
sunt quos judicandos atque damnandos comminatio
divina pronuntiat, sed quales apostolica doctrina
commendat), multos ad Deum sancte vivendo et
praedicando convertant; si nihil ex imperio, sed
omnia humiliter agant, ac se communes eis quibus
sunt praepositi, studio sanctae dilectionis exhibeant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.