PL 59, col. 47

Epistolae et decreta (Gelasius I), J. P. Migne

tamen spiritus superbiae veraciter consistat et pugnet
veritas ipsa indicat [ al. judicat].
EPISTOLA IX. AD EPISCOPOS LUCANIAE.
Nonnulla ecclesiastica instituta exponuntur.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Lucaniam,
et Brutios, et Siciliam constitutis Gelasius.
TITULI DECRETORUM PAPAE GELASII.
I. De constitutis ecclesiasticis, pro temporibus qualitate
moderandis.
II. Ut ubi nulla perurget necessitas, constituta Patrum
inviolata serventur; vel cum defuerint clerici, de monachis
eligantur.
III. Ut si qui de laicis eliguntur ad clericum, multo
sollicitius in his, ea quae de monachis dicta sunt inquirantur.

VIII. Quod diaconi in presbyterio residere non possint,
nec sacri corporis praerogationem, praesentibus
IV. Ut ab episcopis, praeceptione papae, novae basilicae
dedicentur.
V. Ut nulla praedia [lege pretia] de baptizandis consignandisque
fidelibus exigantur. Quod si qui hoc
perpetraverint, honoris sui periculo subjacebunt.
VI. Ut presbyteri modum debitum servent, non chrisma
conficiant, non consignent; nec praesente quolibet
episcopo, nisi jubeantur ab ipso, vel orare, vel sedere
praesumant, nec acolythum, vel subdiaconum
faciant.
VII. Similiter ut diaconi mensuram propriam juxta
Patrum decreta custodiant.

debent usurpare presbyteris.
IX. Quod apostolica sedes paternos canones pio studio
devotoque custodiat.
X. Ut praeter paschale tempus et pentecosten nemo
baptizare praesumat, nisi eos tantum quos aegritudo
extrema compulerit.
XI. Presbyterorum et diaconorum ordinationes certis
celebrari posse temporibus.
XII. Ut praefixis diebus virgines consecrentur.
XIII. Ut viduae non velentur.
XIV. Ut nullus praesul vel ecclesiae, vel monasterii
servum, aut originarium, nolentibus dominis, sub
nomine religioso defendat, honoris et communionis
periculum subiturus quisquis hoc perpetrare tentaverit.

XV. Ut clerici nullanegotia inhonesta, nec turpia lucra
sectentur.
XVI. Ut nemo litteras nesciens, vel aliqua parte corporis
minutus, provehatur ad clerum.
XVII. De his qui seipsos abscindunt.
XVIII. Quod ad clerum criminosi nequeant promoveri,
et in clero positi, si in aliquibus fuerint inventi
flagitiis, a suis officiis arceantur.
XIX. Quod daemonis aliisque passionibus irretitis ministeria
sacra tractare non liceat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.