PL 6, col. 601

Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne

In English: The Divine Institutes 5.16

ad opera justitiae. Et qui pauperes videntur,
eo tamen
divites sunt, quia et non egent, et nihil concupiscunt.
Cum igitur et liberi servis, et divites pauperibus
humilitate animi pares simus, apud Deum tamen virtute
discernimur. Et tanto quisque sublimior est, quanto justior.
Si enim justitia est, parem se etiam minoribus facere,
quanquam hoc ipso praecellat, quod se inferioribus
coaequavit; tamen si non tantum quasi parem, sed etiam
quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis
gradum, Deo judice, consequetur. Nam profecto
in hac vita saeculari, quoniam brevia et caduca sunt
omnia, et praeferunt se alteris homines, et de dignitate
contendunt: quo nihil foedius, nihil arrogantius,
nihil a sapientis ratione semotius. Rebus enim coelestibus

contraria sunt ista universa terrena. Sicut enim
sapientia hominum summa stultitia est apud Deum,
stultitia autem (ut docui) summa sapientia est: sic
Deo humilis et abjectus est, qui fuerit conspicuus et
sublimis in terra. Nam ut taceam, quod haec praesentia
terrae bona, quibus magnus honos tribuitur,
virtuti contraria sunt, et vigorem mentis enervant;
quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes,
quae potentia, cum possit Deus reges quoque ipsos
inferiores etiam infimis facere? Et ideo consulens
nobis Deus, inter divina praecepta illud praecipue
posuit: Qui se extollit, humiliabitur; et qui se humiliat,
exaltabitur. Cujus praecepti salubritas docet, quod qui
se apud homines planum fecerit, humilemque praebuerit,

hic apud Deum praecellens et insignis habeatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.