PL 61, col. 1008

Epistola ad Arbogastem (Auspicius Tullensis), J. P. Migne

Sed haec non ita dixerim, quod te hoc damnem crimine.
Tamen deposco diligens, ut nec scintilla vulneret.
Quam si forte improvidus quandoque inescaveris,
Cito flagrabit nimium augendum incendium.
Tende per mundum oculos, cerne primates saeculi,
Aut interire cupidos, aut in periclis vivere.
Corradunt, quaerunt, inhiant, velut canes avidi:
Et haec nec ipsi possident, sed nec relinquunt posteris.
Tamen non generaliter ista de cunctis dixerim:
Sed ut paucorum dedecus sit multis emanatio.
Tu autem, vir eximie, judex multorum providus,
Tui repente pectoris secreta judex perspice.
Hujus si ullam senseris parvam veneni guttulam,
Dulci perfunde oleo, ne serpat in visceribus.
Nec hoc ignoras oleum, pro tua sapientia,
Quod est cunctorum pauperum mercatum eleemosynis.
His te exerce studiis, haec cuncta bona perage,
Ut mea tibi maneant, et perseverent gaudia:
Nam parum esse noveris, si quisquam nulla rapiat,
Et obdurato pectore sua praecludat miseris.
Non multum sibi consulit, qui sic evitat rabiem
Cupiditatis, ut simul incurrat avaritiae.
Nam ista duo crimina, velut cognata genere,
Et geminata specie, nimis conjuncta permanent;
Haec qui sectantur miseri, hoc unum distat vitium,
Quod unus horum malus est, et ille alter pessimus,
Unde, mi cara dignitas, tu, quaeso, fili unice,
Sic ab alienis abstine, ut tua cunctis tribuas,
Illudque super omnia memor in corde retine,
Quod te jam sacerdotio praefiguratum teneo,
Hanc, quaeso, serva gratiam, et illis cresce meritis,
Ut praelocuta populi vox coelo sacra veniat.
Sanctum, et primum omnibus, nostrumque Papam Jamlychum.
Honora corde, dilige ut diligaris postmodum.
Cui quidquid tribueris, tibi in Christo reparas,
Haec recepturus postmodum, quae ipse seminaveris.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.