PL 61, col. 159
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
optavi sacram incipere servitutem), sed ut alio destinatus,
alibi, ut scis mente compositus et fixus,
novum insperatumque placitum divinae voluntatis expavi.
Data igitur cervice in jugum Christi video majora
me meritis et sensibus opera tractare: jamque
arcanis et penetralibus Dei summi receptum et insertum
communicare coelestia, et Deo propius admotum
in spiritu ipso Christi et corpore et splendore
versari. Vix adhuc intellectum sacrae molis capio
mentis angustiis, et onus muneris mei conscius
infirmitatis horresco; sed is qui sapientiam parvulis
dedit, et ex ore infantium atque lactentium perficit
laudem sibi, potens est in me etiam opus suum perficere
et munus ornare, ut se dignum faciat, quem
ab indigno vocavit. Scito tamen voti communis, eodem
Domino praestante, salvam esse rationem: nam
ea conditione in Barcinonensi Ecclesia consecrari
adductus sum, ut ipsi ecclesiae non alligarer, in [(V.
not. 3)] sacerdotium tantum Domini, non etiam in
locum ecclesiae dedicatus.
11.
Veni igitur, si placet, ante Pascha, quod nobis
optatius est, ut sacras ferias me sacerdote concelebres:
quod si jam ad itineris ingressum propitio
Deo vis occurrere, post Pascha in nomine Christi
proficiscere. Sed credimus in Domino nostro, quia
tibi in desiderium nostri flagrantius inspirabit, ne
ultra Pascha tempora ad nos tua proferre sustineas.
Iter quantum sit et puer unanimitatis tuae renuntiabit,
qui ad nos de [(V. not. 4)] Elusone, octava,
ut asseruit, luce pervenit: tam brevis enim et facilis
via est, 8 ut nec in Pyrenaeo ardua sit, qui Narbonensi
ad Hispanias agger, nomen magis quam jugum
horrendus, interjacet. Verum quid de spatio
agimus? si nos desideras, via brevis est; longa, si
negligis.
EPISTOLA II.
Nuntiat Amando presbytero, qui postea in Burdegalensi
episcopatu successit S. Delphino, se invitum
sacerdotem creatum: et sacerdotalis muneris partes
perstringens, opem ejus et Delphini, per quos Deo
natus erat, ad eas explendas implorat.
Domino fratri dilectissimo AMANDO, PAULINUS.
Post tempus accepimus litteras dilectionis vestrae;
sed quo diutius desideratae, hoc avidius a nobis
susceptae sunt: nam et aqua frigida sitienti dulcior, et nuntius bonus de terra longinqua
jucundior
est; ita et sermonis vestri suavitas impinguavit ossa
nostra, et animam esurientem satiavit bonis. Quid
nos talibus dignum reddemus eloquiis, ingenio tenues,