PL 61, col. 174
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
pueri tui, quantum nobis gratiae dominicae detrimentum
faciat Urbici papae superba discretio: qui paucis
ipsis diebus, quibus interfuere, viderunt quam
assidua nos, quam sedula sollicitorum fratrum monachorum,
antistitum, clericorum, atque etiam ipsorum
saepe secularium officia, toto illo nostrae aegritudinis
tempore celebraverint. Quod apud unanimitatem
tuam, de dominica tamen gratia, cujus hoc quoque
opus et munus est, gloria licet, 27 nemo propemodum
tota Campania episcoporum non visitare
nos fas existimavit sibi. Et quos infirmitas vel necessitas
aliqua devinxerat, missis vice sua clericis et
litteris adfuerunt [(V. not. 15)] . Afri quoque ad nos
episcopi revisendos prima aestate miserunt. Quod cum
ita sit, vides quantopere ad humilitatem nostram festinare
debeas, ut et paululum occasionem auferas
quaerentibus occasionem, et pro gratiae vel caritatis
augmento peregrineris a patria dum adhuc hospes
corporis peregrinaris a Christo, quia Veritas ipsa
testatur neminem prophetam acceptum esse in patria
sua.
15.
Fateor autem, licet mihi nihil praesentia tua
gratius dari possit, accensum esse desiderium meum
flagrantius in praesentiam tuam, quod multos fratres
spiritales tecum nobis adfore spopondisti. Eritne
quaeso tempus illud, et illucescet ille aliquando dies,
quo fraternitatem tuam comite electorum Dei cohorte
venientem, in gremio jam communis [(V. not. 16 et
17)] patroni Dominaedii mei Felicis excipiam; et,
quod nunc ipsius orationibus impetrari rogo, id
impetratum coram, apud ipsum pariter in Domino
gratulemur? cum ego vos simul et vicissim complexus
omnes, merito dicam concinentibus vobis: Haec plane dies, quam fecit Dominus; exsultemus et laetemur in
ea:
quia bonum et jucundum habitare fratres in
unum. Tum ego te non in monasterio tantum vicini
Martyris inquilinum, sed etiam in horto ejusdem colonum
locabo, sed gratis; quia jam a patrefamilias
accepisti denarium tuum: praeter illos, quos idem
Dominus jam pro vulneribus tuis largus stabulario
dedit, ut curatus oleo misericordiae, et vino gratiae,
utilius ad dominicam vineam integrato corpore locareris.
16.
Videre ergo jam mihi videor hortulum meum
adventantibus tecum Domini mercenariis, et cooperantibus
cultiorem. Neque enim difficile existimari,
quam facile [(V. ep. 49. n. 2)] depleturi sint levioris
culturae laborem, quos in vineam suam Christus elegit