PL 61, col. 176
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
Si ergo habeas cor ardens in via, renovabitur sicut
aquilae juventus tua. Curres, et non lassabis:
ambulabis, et non deficies: non te virga, non pera,
non sacculus praegravabit: 29 non calciamenta, nec
duplex vestis impediet; sed exuto carnalibus vinculis,
ut in terra sancta liceat stare, vestigio, lumbisque
praecinctis, nullo aere, gravi zona, festinanter, ut
Pascha Domini, et opus Christi in tempore
collecto gerendum est, viam tuam curres: prosperum
iter faciet Deus salutarium nostrorum. omnis tibi vallis
implebitur, et omnis collis humiliabitur: ut
fiant aspera iniquitatum in vias planas, ne usquam
itineris offendas pedem tuum: quia angelis suis mandavit ,
ut custodiant te in omnibus viis tuis: et ipse Dominus protectio tua
scuto pacis suae circumibit
te, praelucens tibi in lumine vultus sui, et praetendens
in umbra alarum suarum: ut per diem sol non
urat te, neque luna per noctem. Ubique loci custodiet
atque benedicet introitus et exitus tuos, ut in
omni loco filium pacis invenias, et super omnem hospitem
pax tua veniat.
19.
Quod si forte proficiscens, cogitata carorum
hominum, vel assuetorum locorum divulsione lacrymaveris,
temporalis tristitia tua in aeternam laetitiam
convertetur. Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes
semina sua; venientes autem venient cum exsultatione
portantes manipulos suos. Ita tu, et si veniendo
fleveris, redeundo gaudebis, et in gaudio metes, quae
in lacrymis seminaveris. Gratia Domini Jesu Christi,
et caritas Dei Patris, et communicatio Spiritus sancti
cum tota domo tua non manufacta: quia vos estis
templum Dei vivum, aedificatum in fundamentis apostolorum
in Christo Deo, mihi unanime, venerabilis,
dilectissime, et desiderantissime. Sanctam (Bassulam
innuit) parentem nostram, matrem in Christo
coheredem tuam veneratione, qua digna est, salutari
peto. Conserva in Domino (Therasiam dicit) mea fraternitatem
tuam, quo veneratur affectu, salutat. Et
vos a nobis omnem sanctam fraternitatem, qualem
agere vobiscum certi sumus, multo obsequio salutate.
Salutant vos omnes, qui in Domino nobiscum sunt:
ut ex Hebraeis Proforus, et Restitutus amans Dominum,
et te in Christo compertum diligens, et multum
desiderans.
20.
In epistolae titulo imitari praestantem in omnibus