PL 61, col. 179
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum,
ut etiam in carne faciem tuam videremus. Non
solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium,
sed etiam mentibus lumen accresceret, et ex
tua copia locupletaretur inopia nostra. Quod quidem
et absentibus largiri potes, hac praesertim occasione,
qua filii nostri unanimes, et carissimi nobis in Domino,
Romanus et Agilis, quos ut nos alteros tibi
commendamus, in nomine Domini revertentur, opere
caritatis impleto; in quo tuae caritatis affectu specialiter
utantur, rogamus. 32 Nosti enim quam celsa
promittat Altissimus fratri fratrem adjuvanti. Per
hos, si quo me gratiae quae tibi data est, dono remunerari
voles, tuto facies. Sunt enim, velim credas,
unum cor et una nobiscum in Domino anima. Gratia
Dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in
Christo Domino unanime, venerabilis, dilectissime,
et desiderabilis. Omnes in Christo sanctos, quales
tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. Commenda
nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis
orare dignentur.
EPISTOLA XXXI [(Al. XXXIV)] AUGUSTINI AD PAULINUM ET THERASIAM.
Augustinus Paulino pro secundis litteris ab eo receptis
grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum
Hipponensem ordinatum esse renuntians,
exoptat ut in Africam trajicere ipse velit, magno cum
sibi solatio, tum ceteris Christianis exemplo futurus.
[(Hanc epistolam, si placet, legesis inter opera
S. Augustini, nostrae Patrologiae tomo XXXIII, col.
121-125.)]
EPISTOLA VII.
36 Ad Romanianum scribens, gratulatur Ecclesiae
Hipponensi quod Augustinum meruit Episcopi collegam.
Domino merito praedicabili, et honorando fratri
ROMANIANO, PAULINUS et THERASIA.
1.
Pridie quam has daremus, reversis ex Africa
fratribus nostris quorum exspectatione nos pendere
vidisti, optatissime sanctorum et carissimorum virorum,
inde epistolas receperamus, id est Aurelii,
Alypii, Augustini, Profuturi [(V. not. 22)]
, Severi [(V. not. 23)] ,
jam omnium pariter episcoporum.
Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus
gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam,
ut tibi quoque exspectatum in peregrinatione
sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis.