PL 61, col. 234

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

quia divini timoris vacua, sapientiae caput non
habet, quasi truncis sensibus, unde intellectum
rerum trahat, ubi sententiam statuat ignara; cum se
frustra, omnibus coelo terraque regionibus pervagata,
cogitatione distraxerit, in 94 creaturis conspicuis,
et in nominibus vacuis casuum atque fatorum, vim
universam, qua mundus agitur, constituit.
11.
Tua vero mens, quae ignita de coelesti semine
divinum jam spirat ardorem, in ipsam arcem sapientiae
Christum fide praevia dirigatur. Patior [(V. not.
11)] ex copia tibi in nostris quoque studiis possidendam
philosophorum facundiam, dum adversam
veris desinas amare sapientiam. Melius est enim
tenere te potius divina quaerentem, quam quaerere
disputantem. Mitte illos semper in tenebris ignorantiae

volutatos, in contentionibus eruditae loquacitatis
absumtos et altercatione vesana cum suis
phantasmatis famulatos, semper quaerentes sapientiam,
et numquam invenientes, quia quem nolunt
credere Deum, intelligere non merentur. Tibi satis
sit ab illis linguae copiam et oris ornatum, quasi quaedam
de hostilibus armis spolia cepisse; ut eorum
nudus erroribus, et vestitus eloquiis, fucum illum
facundiae, quo decipit vana sapientia, plenis
rebus accommodes; ne vacuum figmentorum, sed
medullatum veritatis corpus exornans, non solis placitura
auribus, sed et mentibus hominum profutura
mediteris.
EPISTOLA XVII.
Queritur de Severo, quod ad S. Felicem, sicut pollicitus

fuerat, non venerit: et admonet ut martyrem
quanto benignior est, tanto magis laedere vereatur;
itaque eum hortatur ut quamprimum veniat.
PAULINUS SEVERO.
1.
Et invitando te et exspectando defessi sumus,
neque nobis aut vota jam aut verba supersunt, quae
toties precibus ac litteris frustra effusis adjiciamus.
Quod unum amicitiae communis, spe praesentiae invicem
nostrae amputata, reliquisti, verba verbis rependimus;
et his saltem solatiis, quae fructum non habent,
refoveri optamus: quamquam in his quoque
parcus esse coeperis, jam occasionibus nos requirens,
toto prope nos biennio suspensos quotidiana conspectus
tui exspectatione cruciasti. Nam et illam aestatem,
quae puerorum nostrorum ad te reditum consecuta

est, ita clausimus, donec hiems intercluderet,
ut omnem diem ad adventum nobis tuum illucescere
putaremus: sed quoniam nec indices tuae dilationis
advenerant, ea reputatione 95 nos consolabamur, ut
te neminem idcirco misisse, quia ipse vel sero adfuturus
esses, confirmaremus. Interea et hac aestate labente,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.