PL 61, col. 627

Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Virtute cujus mille serpentem dolis
Nos appetentem vincimus
Sit fortis anima mortificans asinum suum,
Pigri jumentum corporis,
Decoctus humor sobriis laboribus
Pallore vultum lividet,
Et tribulata carne victrix castitas
Consumat ignes criminum.
Exterior etenim noster ut corrumpitur
Terente continentia,
Tunc innovatur qui intus est victi potens
Infirmitate corporis.
Tunc mille a latere, dena a dextris millia
591-952 Arente maxilla cadent,
Si mala nostra salva fiat otio,
Quae est usu edendi mobilis:
Quia succulenti corporis licentia
Retunditur jejuniis.
Et tunc triumphus, fonsque nobis nascitur
In arefactis ossibus.
Maxilla telum praelianti quae dedit,
Dat aestuanti poculum,
Jejuna succi carnis ossa mortuae
Sancto rigante spiritu.
Sed quae ante sanctis in figuram gesta sunt;
Nobis in actum scripta sunt,
Ut quod parentes gestitarunt corpore,
Nos actitemus spiritu.
Fluxere vetera, cuncta facta sunt nova,
Vacuavit umbram veritas.
Adest salutis jam dies, hiems abit
Et terra vernat floribus.
Audita jam vox turturis, tempus canit
Incisionis adfore.
Epulemur ergo vetere fermento sine
In veritatis azymis;
Quia Pascha nostrum Christus immolatus est,
Intraque nos regnum Dei est.
Quare vetustis absoluti legibus,
Jam non in umbra degimus.
Quos nube legis, et statutorum jugo,
Quasi comarum sarcina
Christus levavit ipse Deus, ille et suis
Factus redemtis in caput.
Quo capite liberi super tetrum caput
Dracone victo incedimus.
Illos decebat impedimentum comae,
Umbraculumque verticis,
Quibus tegebat corda velamen, sacra
Obnubilans mysteria.
At nos remoto litterae velamine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.