PL 62, col. 108
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
proprietatem: qui sensus ut apertioribus clareat documentis,
adhuc manifestiora ponamus.
VII.
Verbum Dei credimus descendisse de coelo,
sine carne, sine hominis appellatione; sic tamen ut
non desereret coelos; hoc. Verbum virginali utero incarnatum,
non in carne mutatum, hominis Filium
factum et appellatum. Si quis aliter credit, sine dubio
anathema est. Si quis dicit hominem, id est carnem,
de coelo descendisse, profecto 19 anathema est.
Quid sibi ergo vult quod idem Dominus ait: Nemo
ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis
qui est in coelo [(Joan. III, 13)]
? Et iterum: Si
videritis Filium hominis ascendentem illuc ubi prius
fuerat [(Joan. VI, 63)]
. Ecce Filius hominis legitur
descendisse de coelo, cum constet solum Verbum, id
est nudum sine carne, sine hominis appellatione
descendisse de coelo. Ecce caro, id est Filius hominis
legitur tunc fuisse in coelo, quae nunquam inde
descendit, et quae illuc necdum ascenderat. Sed hoc
est unius personae mysterium, hoc unius Christi ex
utroque subsistentis sacramentum, hoc utrarumque
naturarum proprietatis arcanum. Quia enim Verbum
cum carne ita est inexplicabili modo unitum, ut ipsum
Verbum caro dicatur, licet non sit caro, quia non est
in carne mutatum; et caro dicatur Deus, licet non
sit in deitatis natura mutata; sed Verbum propter
carnem suam homo sit, et caro propter Verbum Deus
sit; et quidquid est proprium Verbi, sit commune
cum carne: et quidquid est proprium carnis commune
cum Verbo sit; quoniam Verbum et caro unus
est Christus et una persona. Idcirco propter hanc
communionem, quam salva naturarum proprietate,
personae unio praestat, et Verbum cum carne, id est
Filius hominis legitur descendisse de coelo, cum solum
Verbum sine carne descenderit: et Deus legitur
sepultus et in monumento tribus jacuisse diebus,
cum sola caro sepulta est. Ergo secundum proprietatem
naturae solum Verbum descendit de coelo; secundum
unionem personae, simul et caro descendit,
quoniam persona carnis in Verbo est, quod descendit.
Item secundum proprietatem naturae, sola caro
mortem sensit, sola caro sepulturae officium habuit:
secundum unionem autem personae Deus mortuus
est et sepultus; quia persona Verbi in carne est;
quae mortis dispendium sensit. Ergo secundum proprietatem
naturae Verbum descendit de coelo, non
caro; secundum proprietatem naturae caro mortua
est, non Verbum. Item secundum unionem personae
et caro descendit de coelo, et Verbum est mortuum
atque sepultum.
VIII.
Cum ergo dicimus Deum passum et mortuum, 20
non expavescat Nestorius, quia secundum unionem
personae dicimus. Rursus cum dicimus Deum
nec passum nec mortuum, quia est omnino impassibilis,
non formidet Eutyches, quia secundum naturae
proprietatem dicimus, magisque nec nos dicimus,
sed Scripturae loquuntur. Nam Dominum passum
symboli tenet auctoritas, et Apostolus tradidit dicens: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent