PL 62, col. 161

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

pandantur; et agnosces Athanasium, vel ejus auctores,
apostolicam fidem novorum adjectione verborum
eatenus corrupisse; ut et eos qui antiquis Patrum
inhaesere doctrinis, ambitione regia usi, censuerint
feralibus relegandos edictis.
Probus judex dixit: Si praesentis negotii ratio
postulat ut decretum Nicaeni concilii in medio proferatur,
id quoque Athanasius sua prosecutione designet,
ut ex utriusque voluntatis assensu, si quid
illud est quod refertur extrinsecus recitetur.
Athanasius dixit: Causae congruit ut rerum gestarum
lectionis copia non negetur.
Probus judex dixit: Ergo ut desiderat, praefati decreti
lectio ventiletur.
Et lectum est ita: Credimus in unum Deum Patrem

omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium
factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum
Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum,
hoc est de substantia Patris: Deum ex Deo, lumen
ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non
factum: unius substantiae cum Patre (quod Graeci
dicunt homousion): per quem facta sunt omnia, sive
quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nostram
salutem descendit, et incarnatus est, homo factus
est, passus est, resurrexit tertia die, in coelos ascendit,
venturus est judicare vivos et mortuos. Et in
Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat
quando non erat, et antequam nasceretur non erat,
et quod de non 93 exstantibus, vel ex alia substantia
aut essentia, dicentes mutabilem aut convertibilem

Deum, hos anathematizat catholica et apostolica
Ecclesia.
X.
Arius dixit: Pervides, virorum optime Probe,
istius decreta concilii, in suggillationem apostolicae
fidei, ausu temeritato fuisse conscripta. Quid enim
opus erat novum hoc homousion vocabulum antiquis
dogmatum regulis inseri? Numquid enim apostoli,
vel eorum discipuli, atque omnes per ordinem successores
qui usque ad illud tempus in Christi confessione
viventes homousion vocabulum ignorabant,
impietatis sacrilegium in fidei veritate secutos esse
dicemus; pro eo scilicet quod hujus nominis notione
privati, sine ipsius praedicationis assertione perrexerunt
ad Christum? Si enim a nobis, ut isti penitus
mentiuntur, nova introducebatur contra apostolorum

statuta doctrina, id utique conveniens erat novae a
nobis ingestae doctrinae antiquis apostolorum obviare
doctrinis, et novitati vetustate praescribere, non vetustatem
novitate pervertere? Utquid hoc mihi nomen
sequendum imponit? Utquid me ad hujusmodi
novitatem violentius trahit? Utquid hoc apostolicae
fidei superadjicit verbum, cujus nec prophetae quidem,
nec apostoli uspiam faciunt mentionem? Quod
istud, quaeso, nomen est, sine quo fides integra esse
non possit, sine quo Christiani Christianae religionis
abdicantur honore? Unum enim e duobus in hac
causa sequi necesse est. Si vera est homousii assertio,
falsa erit apostolorum praedicatio, quae sine hoc
nomine longa per tempora floruit. Si vero apostolica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.