PL 62, col. 168

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

debeam aestimabo. Verum, 102 quia in plerisque
exemplaribus varie positum esse non nescio, ut
iisdem locis quibus de ipso legitur, in aliis codicibus ex ipso legatur.
Sed utrum hoc interpellantium fraude
an unius rei significatione (id est ut hoc sit ex ipso,
quod est etiam de ipso ) factum sit, non satis hoc nostrae
fidei aliquod potest afferre praejudicium.
III.
Athanasius dixit: In hac tua prosecutione diligenti
admodum certa ex posita ratione adverti. Sed
quod tantum fidei nostrae dixeris, et non utrorumque
designaveris non posse praejudicium in his verbis
afferri, satis miratus sum: et arbitror quod fidem
tuam munire festinans, ita posueris; sperans me exinde
leviter sine aliquo documento posse transire. In
Evangelio quoque de Patre Filius dixit: Spiritus est

Deus [(Joan. IV, 24)]
. Et ut se de Patre natum ostenderet,
ait: Quod natum est de carne, caro est: et quod
natum est de spiritu, spiritus est [(Joan. III, 6)]
. Et, Ego
de Deo Patre exivi [(Joan. XVI, 27)]
. Ecce Filium de
Patre natum, ipso Filio dicente, ostendi.
Arius dixit: Satis callidis et suspiciosis uteris disputationibus,
quo dicas quod ad fidei meae munitionem
hoc dixerim. Sed ut de sensibus tuis omnis
suspicionis ambiguitas auferatur, ut superius fatus
sum, utrorumque fidei, sive ex ipso, sive de ipso
natus dicatur, nullum penitus potest afferre in aliquo
praejudicium.
Athanasius dixit: Generans Pater ex se, id est de
seipso Filium, hoc genuit quod est ipse, an aliud aliquid?
Arius dixit: Hoc utique quod ipse est genuit, quia
Deus Deum genuit, lux lucem genuit, perfectus perfectum
genuit, omnipotens omnipotentem genuit.
Athanasius dixit: Ergo non extrinsecus, neque ex
nihilo, neque ex aliqua praecedente aut subsequente
materia, sed ex seipso genuit. Et non aliud quam id
quod ipse est genuit.
Arius dixit: Alius alium genuit.
Athanasius dixit: Et nos confitemur quia alius
alium genuit, id est, Pater Filium: sed si de seipso,
id est de eo quod ipse est, et hoc quod ipse est, genuit:
quia alterius substantiae, vel diversi generis
Filius esse non poterit; ac sic unius atque ejusdem
cum Patre substantiae erit.
Arius dixit: Si nosses in quantos 103 perfidiae

errores unius substantiae professio vergat, nunquam
profecto inter Patrem et Filium hujus nominis faceres
mentionem. Nec disputationem tuam, quibusdam
interrogationum gradibus incisam, tali conclusisses
articulo, ut ad hunc eam impiae professionis deduceres
finem.
Athanasius dixit: Quod sit impium atque sacrilegum
diversas Patris et Filii substantias profiteri, et
quod pium sit ac religiosum unius eos substantiae
credere, scias me, o Ari, penitus ignorare non posse.
Et hoc non humana opinione collectum, nec conjecturis
et argumentis inventum, sed coelestis doctrinae
magisterio traditum demonstrabo.
IV.
Probus judex dixit: Prius mihi vim qualitatemque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.