PL 62, col. 176

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

[(Joan. V, 17)] ;
et Sicut Pater suscitat mortuos et
vivificat, sic et Filius quos vult vivificat [(Joan. V, 21)]
;
et Qui me videt, videt et Patrem [(Joan. XIV, 9)]
; et Qui
me odit, et Patrem meum odit [(Joan. XV, 23)]
; et Clarifica
Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te [(Joan.
XVII, 1)]
; et Ego te clarificavi super terram [(Ibid., 4)]
,
et Manifestavi nomen tuum hominibus [(Ibid., 6)]
. Et ut
omnis humanae cavillationis quiescat intentio, Joannem
Evangelistam, cujus superius usus sum testimonio,
proferam testem qui ait: In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
?
Si haec tanta divinitati convenientia,
quibus Patrem et Filium unum esse docuimus, perfidis
non sufficiunt, alia (si videtur) superadjicimus.
XII.
Probus judex dixit: Si huic tam validae et

tam certae prosecutioni Arius nisus fuerit obviare, certum
est eum non rationem sequi, sed per verborum
irrationabilium campos effrenatius evagari, qui usque
nunc trium substantiarum rationem, ut superius fassus
est (sicut Athanasius per multum unius substantiae
documentum ostendit), per nescio quam nebulosam
caliginem circumiens, assertionem suam nequiverit
demonstrare.
Arius dixit: Nunquid quia ex divinis oraculis Athanasius,
nescio quibus articulis, Filium unius substantiae
et Patri coaequalem esse, ausu temerario visus
est affirmare, et Spiritum qui Patris et Filii minister
est, iisdem debet aequali confessione conferre? cum
ipse Filius dicat: Ille me glorificabit, quia de meo accipiet [(Joan. XVI, 14)]
;
et Mittam vobis Spiritum veritatis
[(Joan. XV, 26)] ;
et Spiritus a me procedet [(Joan.
XVI, 15)]
; et Quem Pater mittet in nomine meo [(Joan.
IV, 26)]
; et Pater ad mortuorum ossa dicit: Dabo
Spiritum meum in vos, et vivetis [(Ezech. XXXVII, 5)]
.
Nunquid is qui a Patre mittitur vel procedit, eidem
debet a quo procedit aequari? cum propheta de eo
testatur, et dicit: Ecce Dominus firmans tonitruum
et creans Spiritum (Amos, IV, 13). Prorsus nunquam
mihi videbitur creatura suo creatori aequari, aut una
cum eodem posse potestate potiri.
Athanasius dixit: Si judicis clementia permissum
tribuit et largitur, ex divinis auctoritatibus etiam
Spiritum sanctum non 114 creaturam esse, sed
Deum et creatorem cum Patre et Filio, breviter demonstrabo.
Probus judex dixit: Ut tua professio continet, approba
breviter quod ratio exigit documentum. Non
ex argumento sermonis, sed ex divinarum Scripturarum
testimoniis, Spiritum sanctum Patri vel Filio
coaequalem esse, aut, sicut ipse fassus es, eum Deum
vel creatorem communis operis esse ostende. Ut cum
haec veridicis testimoniis approbaveris, Arius a sua
intentione, verae fidei professione convictus abscedat.
XIII.
Athanasius dixit: Priusquam Spiritum sanctum
Deum esse perdoceam, eumdem creatorem esse
cunctorum verbis legalibus approbabo. Scriptum est
enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris
ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXII, 6)]
. Et in Salomone:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.