PL 62, col. 183

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Pater sit Deus. Et sicut bonitas Filii non praejudicat
singularitati paternae bonitatis; sic deitas ejus non
officit Patri, ne unicus ac singularis sit Deus. Et hoc
modo unum profitemur Deum, non negando (ut dixi)
Filium Deum, sed penes solum Patrem unius divinitatis
auctoritatem constituentes.
V.
Athanasius dixit: Bene Patrem ex se Filium
ineffabiliter ante omnia tempora genuisse Arius sua
professione definivit; sed utrum Filium ex ipsa Patris
essentia vel natura, an aliunde genitum velit
asserere, hac interim sua prosecutione reticuit. Ego
enim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius
substantiae, uniusque naturae esse confiteor: ita ut
non ex nihilo, neque ex aliquo, sed de Patre Filium
genitum, et de Patre Spiritum credam procedere

sanctum. Et licet tres in sua proprietate subsistentes
profitear esse personas, horum tamen una natura,
unaque divinitas comprobatur.
Probus judex dixit: Quanquam haec varia et longe
dissimilis sententiarum vestrarum diversitas magnam
confusionis caliginem nostris mentibus incutiat, tamen
ut cito his ambagibus exuamur, et ut quae sit
verae fidei professio, cognoscamus dignamini evidentioribus
divinae Scripturae testimoniis assertionum
vestrarum sententias communire. Et ne longo
orationis ambitu ipsius permixtae disputationis diffusione
procul evagemini, singillatim unusquisque
vestrum adversus caeteros dimicet: ita ut omnes
contra unum quaestionum arma sumentes, in his quae
vobis esse communia nostis, contra dissentientem

vobis invicem suffragemini. Porro, si fidei nihil
commune habetis, suis unusquisque nitatur professionibus,
ut facile clarescat utrum in his quae in alio
damnat ipse penitus non impingat. Si placet igitur,
cum Sabellio inite conflictum, et ille contra vos suas
vindicet partes: ita ut si eum superare quiveritis,
victus abscedat. Post quem Photinus sese certamini
dare debebit, et suam veridicis tueri testimoniis
fidem. Contra quem, 124 omnes conflictionis aciem
obfirmare debetis; ut si et hic cesserit superatus,
disputationis locum caeteris sequentibus derelinquat.
Et hoc modo arbitror nos ad indaginem veritatis
posse quantocius pervenire. Permittatur itaque, ut
dixi, Sabellius suam fidem documentis coelestibus
approbare.

VI.
Sabellius dixit: Quoniam me cum omnibus
congredi praecepisti, respondeant utrum simplicis
naturae Deum esse fateantur.
Arius dixit: Quis hoc impius negaverit?
Sabellius dixit: Respondeant etiam utrum omnia
quae de Deo dicuntur secundum substantiam accipienda
sint.
Arius dixit: Ista nostrae fidei propria esse noscuntur.
Photinus dixit: Assentior cuncta de Deo secundum
substantiam dici.
Athanasius dixit: Non temere pronuntiaverim universa
quae de Deo dicuntur secundum substantiam
debere accipi, propter nonnullos relativos nominum
casus, secundum usitatum humani sermonis eloquium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.