PL 62, col. 189

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Photini dementiam divinae Scripturae auctoritatibus
arguere, qui in tantum prorupit insaniae, ut propheticis
atque apostolicis dictis, vesano furoris sui animo
repugnans, nescio quae vilissima derogationis exempla,
quae Deus pro nostrae redemptionis salute voluntario
subiit affectu, in injuriam tantae protulerit
majestatis.
XIII.
Arius dixit: Tolerabilius Judaeorum Christo
insultantium voces, aut crucifixi latronis blasphemiae
audiuntur, quam nefanda hujus Photini perfidia sustinetur.
Quis enim ferat purum hominem praedicari,
aut ex Maria sumpsisse initium eum qui se de coelo
venisse et ante saecula genitum protestatur, sicut
idem de Patre loquens, et aeternae nativitatis mysterium
pandens, ait: Ante saecula fundavit me, et ante

omnes colles genuit me. Cum pararet coelos, aderam
illi [(Prov. VIII, 23)]
. Sed et Pater ad eumdem loquitur
dicens: Ex utero ante luciferum genui te [(Psal. CIX,
3)]
. Quia enim stellae in signis temporum positae sunt,
nativitatem Filii sui Deus Pater ante astrorum originem,
id est ante omnium temporum seriem exstitisse
testatur. Sive spiritaliter dictum intelligamus, ante
luciferum, id est ante angelorum creaturam; quoniam
de angelo dictum est: Lucifer qui mane oriebatur [(Isa. XIV, 12)]
.
Photinus dixit: Hoc secundum praedestinationis
veritatem dictum accipitur, Apostolo contestante atque
dicente: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute [(Rom. I, 4)]
.
Nam sic dictum est: Ante colles genuit
me [(Prov. VIII, 25)]
, vel: Ante luciferum genui te
[(Psal. CIX, 3)] ,
cum tamen novissimis temporibus
fuerit natus, quomodo et Apostolus electionem sanctorum
ante exordium factam asserit saeculorum. Qui nos,
inquit elegit ante constitutionem mundi [(Ephes.
I, 4)]
. 132 Et utique non sunt nisi in fine mundi
electi. Sicut ergo apostoli, qui ante saecula non subsistebant,
tamen in praedestinatione electi esse dicuntur;
eodem intelligentiae genere et de Christo,
quod ante saecula dictus est natus, in praedestinatione
dictum accipitur. Moris est enim divinae Scripturae id
quod pro certo futurum est ac si jam factum sit enarrare.
Unde et propheta ait: Qui fecit quae futura sunt [(Isai. XLV, 11, sec. LXX)]
,
id est; in praedestinatione
facta, in re autem necdum existentia. Ita et Filii nativitas
ante saecula praedestinata, in fine vero est temporum
veraciter orta.
Probus judex dixit: Illa quae ante mundum praedestinatur
Filii nativitas, ex Dei Patris utero processisse
describitur; tu vero Filium ex Maria initium
accepisse testaris.
XIV.
Photinus dixit: Sed non ideo intelligendum
est Christum de Deo Patre esse natum, quia aut
ipse se de Patre genitum, aut Pater genuisse fatetur.
Hoc enim Deus Pater de adoptatis vel adoptandis filiis
dicere consuevit, sicut per Isaiam dicitur: Filios
genui et exaltavi [(Isai. I, 2)]
. Et iterum: Primogenitus
filius meus Israel [(Exod. IV, 22)]
. Et Joannes: Omnis
qui natus est, inquit, ex Deo, non peccat [(I Joan.
V, 18)]
: et non potest, inquit, peccare, quoniam nativitas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.