PL 62, col. 202
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
id est ex substantia sua Filium generare non potuisse.
Ego enim id astruo, id clarissima vocis professione
assevero, quod sicut Deus impassibilis, ita
et omnipotens est. Credo de sua potuisse substantia
generare, nec tamen alicujus passionis vitio subjectum
fuisse. Quoniam divisio, derivatio, contractio,
accessio, fluxus, vel si qua hujusmodi esse possunt
genera passionum, corporeis et contrectabilibus atque
ex diversitate compositis conveniunt rebus. Deus
vero, qui nullis corporeis schematum circumscribitur
signis, nec aliquibus distinguitur membrorum lineamentis,
vitio subjacere non potest passionis. Et recte
in eo generationem profiteor, quia genuit: et recte
impassibiliter nihilominus confiteor, quia passibilis
nunquam fuit.
VII.
Arius dixit: Num igitur quia in Deo omnipotentia
denegari non potest, idcirco ea eum perpeti
non posse fatendum est, quae omnino incorrupta ejus
divinitatis substantia non recipit. Unde valde inhonestum
et satis impietate plenum videbitur, ut per
unius professionem substantiae, nec Patrem proprie
subsistere, nec Filium in sua proprietate stare credamus.
Illuc enim perfidiae ejus pergit intentio, permixtis,
et in unius rei coagulatione ex diversis collectis
atque confusis Patris et Filii personis, in sua,
ut dixi, proprietatis singularitate minime subsistere
valeant. Illud etiam nimis horrendum, et procul a fidelium
mentibus removendum, in hac tuae professionis
perfidia continetur, inviolabilem Patrem, de
sua substantia generando corruptionis ac divisionis
vitium declinare minime potuisse.
Athanasius dixit: Veritate divinae generationis, velut
nodis insolubilibus arctius obligatus, per nescio
quae nefandae intentionis molimina, quibus divinam
certum est carere naturam, evadendi suffugium quaeritans,
corruptionem incorrupto, passionem impassibili,
impotentiam objicis omnipotenti: et hoc crebro
ac saepius repetens nulla te divinae majestatis
reverentia a tam nefandis objectionibus 150 arcere
(quantum video) potest; sed sine ullo pudoris intuitu,
in injuriam venerandae Filii nativitatis obvius properare
contendis. Sed te effrenatius evagantem, et velut
undosi aequoris gurgite, naturali quadam licentia fluitantem,
divinae auctoritatis testimonia coercebunt,
et intra certos divinae professionis limites coarctatum,
legalium constitutionum metas egredi non sinent. Inculcat
igitur humanis sensibus, sacro illo professionis
suae oraculo divina majestas, quo se Filium de
occultis substantiae suae arcanis ineffabiliter genuisse
testatur et dicit: Ex utero ante Luciferum genui te [(Psal. CIX, 3)]
.
Unum est ergo in hac divinae professionis
contestatione retinendum. Aut enim de sua
ineffabili substantia Filium incorruptibiliter genuit,
aut ne corrumperetur omnino non genuit. Sed ego
hanc integrae fidei partem eligo, quae religiosius contestanti
de se Deo suadet famulandum: nec me ulla
humanae passionis obstacula, ex infidelitatis sacrilegio
descendentia ullatenus poterunt revocare, ut merito