PL 62, col. 205

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

caritatis esse Filium confitemur? Quae quidem voluntas,
ne in hominibus quidem libera est minus, nedum
in Deo aliqua lege teneatur. Qui si non est Filius
voluntatis, superest ut coactus Deus quasi aliqua
lege naturae Filium edidisse videatur. In qua quidem
generatione, si id genitum est, quod erat Pater,
quaedam Patris pars Filius nominatur; incertumque
est quid Pater, quid Filius debeat nominari, cum in
duas partes adaeque sit divisa substantia.
XI.
Illud vero quod quasi ad proprietatem naturalis
substantiae demonstrandam, paterni oraculi testimonium
protulit, ut merito Patrem ex eo quod
ipse est, Filium genuisse credamus, quia dixit: Ex
utero ante Luciferum genui te [(Psal. CIX, 3)]
; quam id
absurdum quamque ineptum sit apertissime demonstrabo.

Siquidem non solum aliquanta in ordine rationabilium
creaturarum consistentia; sed et in sensibili
elementorum qualitate subsistentia, de Dei legimus
utero processisse. Ait enim: Quis est pluviae
pater, vel de cujus utero procedit nix (Job, XXXVIII, 28)?
Num igitur quia haec rigentis et torpidi elementi
qualitas divino legitur utero procedere, idcirco unius
ejusdemque cum Deo creditur esse substantiae? Aut
quia rursus homines Deum legimus genuisse [(ut ipse
ait: Filios genui et exaltavi [Isai. I, 2], et iterum: Filius meus primogenitus Israel
[Exod. IV, 22], ac
rursus: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat [I Joan. III, 9]
)] , idcirco rectius opinabimur homines
cum Deo unius esse substantiae? 154 Aut quia item
Apostolus, totius creaturae universitatem generali

pronuntiatione comprehendens, ex Deo asserit esse
dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia [(Rom. XI, 36)]
; ob hoc prudentius conjiciemus,
universitatem creaturae hoc esse quod Deus,
aut unius cum eo esse substantiae; quod videlicet ex
ipso legitur substitisse? Sic ergo et Filium cum de
Dei Patris utero processisse fatemur, non ad indicium
unius naturae; sed ad investigabilium secretorum
arcana dictum competenter debemus accipere.
XII.
Athanasius dixit: In ludis theatralibus, hi
qui figurarum varietate mutantur, diversi quidem atque
alii apparent oculis intuentium. Nam idem ipse
qui aptatae imaginis specie rigidus quondam incesserat,
iterum vultu in hoc ipsum aptato, alternis
membrorum motibus ludens, in mollitiem resolvitur

feminarum. Ita nunc videtur mihi Arius quaestionum
imaginibus immutatis, velut diversa conjiciens, similitudinis
varietate formari. Nam hoc quod dudum
comptis et brevissimis disputationum objectionibus
intentaverat, sub alterius praetextu imaginis iterum
ac saepius repetens, a proprietate quaestionis illatae
omnimodis non recedit. Neque enim quia nunc latius
et diffusius perplexa verborum ambage, seriem propositionis
extendit, ideo aliud egisse videndus est,
quam quod superius convincitur actitasse. Dixit enim,
ob hoc Patrem et Filium unius non posse esse substantiae,
quod eadem paterna substantia, nec exuberatione
amplissimae derivationis in augmenti copiam
effluere possit (ut pote quae nullis metarum terminis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.