PL 62, col. 207

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

corporalium satisfaciant exempla specierum;
sed quia ineffabilis illa natura exprimi non potuit,
quaedam ex his quae videntur similitudinis proferuntur
indicia. Ut sicut splendor, et ignis diversae non
sunt substantiae; vel sicut imago ab eo cujus est imago,
in aliquo differre non potest (ne sic aliquid in se diversum
retinens, perfecta et vera esse non possit);
ita Pater et Filius non diversae, sed unius credantur
esse substantiae. Et quia nonnulla exempli gratia
protulit testimonia, quibus astrueret, ita esse omnia
ex Deo, ut non tamen de ejus credantur processisse
substantia; interrogo utrum sic Filium ex Patre asserit
exstitisse, sicut universa ex ipso exstitisse narrantur.
Quid ergo dicis? Sic debemus accipere Filium
de Patris utero processisse, vel ex Patre genitum

esse, sicut homines ex Deo natos, vel sicut nix
ex ejus utero legitur procedere, an longe aliter? Sed
quaeso ut unum e duobus respondeas; id est, aut
similiter, aut non similiter dicas.
XV.
Arius dixit: Non similiter universa ex Deo
exstiterunt, vel genita sunt sicut Filius. Aliter enim
Filius, aliter exstitit creatura.
Athanasius dixit: Si Filium longe aliter quam
creaturam exstitisse fateris, cur in ejus nativitatis
generatione, rerum factarum exempla protulisti? Hi
enim qui disparibus modis propriae originis sumpsere
principia, non aequo intelligentiae sensu comparari videntur.
Quo quia prosecutionis tuae intentio vergit,
apparet te Photini dogmatis, quod dudum repudiabas,
errorem sacrilegum defensare. Nam et ipse cum

Filium Dei 157 de Patre genitum abnegaret, atque
talibus testimoniorum documentis coarctaretur, quibus
luce clarius demonstratur, Filium Dei Deum vere
et proprie de Patris substantia genitum; illuc impietatis
suae molimina vertit, ut eisdem modis eodemque
rationis ordine, Filium de Patre assereret natum,
sicut homines per adoptionis gratiam, in divinae generationis
prolem legimus consecratos. Quod tu
quoque, licet aliis viarum indiciis gradiens, ad eumdem
tamen infidelitatis compitum pervenisti: asserens
non ob hoc de illa ineffabili Patris substantia,
filium natum debere intelligi, quod ex Deo genitus,
vel ex Patris utero legitur processisse: cum ratione
consimili non solum homines ex Deo natos, verum
etiam insensibilium elementorum qualitates paterni

uteri generatione processisse legantur. Et licet jam
totius prosecutionis tuae narrationem unius sermonis
pronuntiatione dissolveris, quo dixisti longe aliter
Filium quam creaturam divinitus exstitisse: tamen
quia brevitate sermonis obscurius et perplexius prolati,
intentionem legentium tetris quibusdam nebulis
obnubisti: idcirco nunc ego lucidius et planius,
quae obscura sunt et veritatem obumbrant, in manifestationem
clarissimae proferam notionis.
XVI.
Ostendam igitur, quantum ad proprietatem
divinae generationis pertinet, hoc esse ex Deo nasci,
quod est de ipso generari. Et ut manifestioribus divinarum
Scripturarum testimoniis utar, evangelicum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.