PL 62, col. 242

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

non significavit, Pater dixit, et Filius fecit, et Spiritus
sanctus benedixit; sed breviter prosecutus est: Et
dixit Deus, et fecit Deus, et vidit Deus omnia quae
facta erant, et benedixit illa, dicens, Crescite et multiplicamini,
et replete terram [(Gen. I, 28)]
. Vides quia
nemo ad semetipsum dicit, fiat, sed ad facientem:
et nemo qui facit, ad suam personam loquitur, et
fecit. Et quis de se indicat, et vidit, et benedixit?
Nam verbo tenus si una esset persona dicenti, et
facientis, et benedicentis, sic intimasset fecisse se
opus suum, et dixi, et feci, et benedixi. Dum scriptum
sit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus
omnis virtus eorum [(Psal. XXXII, 6)]
. Utique Verbum
Filium indicavit: Dominum autem Patrem ejus designavit,
et Spiritum oris ejus, Spiritum sanctum dixit.

Vides in his personis unitum esse nomen Trinitatis
in natura? Psalmographo quoque approbante: Propterea
unxit te Deus, Deus tuus [(Psal. XLIV, 8)]
. Ecce
Deum et Deum: non tamen pluraliter invenies
dictum fuisse in his personis deos: nec non Dominum
de Domino, Patrem de Filio audi attestantem
per Osee prophetam, Salvabo eos in Domino,
Deo ipsorum [(Osee I, 7)]
. Sed et hoc scriptum 205
est de unito nomine divinitatis: Et pluit
Dominus a Domino [(Gen. XIX, 24)]
. Vel hoc exemplum
accipe ad Jacob dicentis in libro Geneseos: Surge
et ascende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altare
Deo, illi qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris
tui [(Gen. XXXV, 1)]
. Et in libro Psalmorum cautum invenimus: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram

meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum
[(Psal. CIX, 1)]
. Sed et sanctus Isaias indicat: Sic dicit Dominus Christo meo, cui tenui dexteram, ut
obaudiant eum omnes gentes
[(Isai. XLV, 1)]
, etc. Unus
tamen Deus quia unita est dominatio in natura sempiterna:
sicut et de persona sancti Spiritus Vas electionis
breviter absolvit dicens: Idem Spiritus idem
et Dominus, idem et Deus, qui operatur omnia in omnibus [(I Cor. XII, 11)]
.
Et alio in loco idem ipse repetit: Quia Dominus est Spiritus: ubi autem Spiritus
Domini, ibi libertas
[(II Cor. III, 17)]
. Vel accipe in
persona Patris in Evangelio ad Samaritanam dictum
fuisse, quia Deus Spiritus est [(Joan. IV, 24)]
. Nam et
de persona Filii Jeremias receptissimus prophetarum
testatur: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus
[(Thren. IV, 20)] .
Sive hoc: Quia misit Deus spiritum
Filii sui in corda nostra, clamantem Abba pater [(Gal.
IV, 6)]
. De Spiritu autem principali Filius indicat: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis
unde veniat, vel quo eat. Sic est omnis qui nascitur ex
aqua et Spiritu sancto
[(Joan. III, 8)]
. Ergo ut compendio
Scripturae sensum de natura divinae Trinitatis
uniter dicentis colligas: Vivit Dominus, et benedictus
Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae [(Psal. XVII,
47)]
. Vides per singulas significationes unitum nomen
deitatis ter indicatum: hoc est, Deus, Deus, et Deus:
non tamen deos. Vel per eumdem dictum accipe: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota
tua. Et invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.