PL 62, col. 244

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

quod tres sunt, quid aliud sentitur fuisse quam Pater
verus, unus, vel solus qui genuit idem non sit qui
et unigenitus ab ipso est; et Filius unus qui non genuit
sicut ipse a Patre genitus, Pater non sit; et hic
Spiritus sanctus qui nec Pater nec Filius est? Praeterea
qui nec genuit, nec genitus est, cum alius sit in
persona qui genuit, et alius sit in persona qui unigenitus
ab ipso est, et alius adaeque in persona, ut
dixi secundum divinam Scripturam, qui nec Pater,
nec Filius est, hic est Spiritus sanctus, sed plane de
unita natura est. Ideo in deitate unita unitum divinitatis
nomen est. Sicut in claritate evangelicae Scripturae
de Spiritu Paraclito Filius testatur, dicens: De Patre procedit
[(Joan. XV, 26)]
. Et sic prosecutus
est: Et de meo accipiet [(Joan. XVI, 14)]
. Et ideo ubi

personae requiruntur, propria nomina per haec distinguuntur,
ubi autem Deitas poscitur, unitum nomen
indicatur, quoniam sumus ad nomina personarum
pluraliter dictum demonstratur. Ac per hoc in deitate
divinitatis unita unum sunt, et in nominibus personarum
tres sunt: unde tres unum sunt, sive unum
tres sunt. Sane ut omnem scrupulum legentibus amputemus,
adhuc breviter dilucidabo, multifarie approbans
hoc unitatis nomen esse verissimum Trinitatis,
quae tamen refertur ad multifariam sapientiam Dei,
quae uniter in Patre, et Filio, et Spiritu sancto consistit;
de qua si significes sapientiam deitatis et deitatem
sapientiae, nonne haec ipsa est unitas sapientiae,
quae et divinitas Trinitatis? Ergo ut compendio haec
assignemus, sive sapientiae gloria, sive deitas gloriae,

aut summitas, aut dominatio, aut dignitas, aut claritas,
aut 208 majestas, aut imperium, aut potestas,
aut sempiternitas nominetur, nonne haec multifarie
quamvis sint dicta, tamen ad unitam deitatem incomparabilem
Patris, et Filii, et Spiritus sancti uniter
sunt declarata? Aut putas quot significationes dicuntur
ad gloriam deitatis, totidemque sint et species
diversitatis? Absit, dum haec universa ad unitam
substantiam dicta referuntur. Nam si haec una atque
eadem ipsa est multiplex praesaga sapientia Patris, et
Filii et Spiritus sancti, quae est una virtus, sive una
forma magnitudinis, sive una majestas, sive una claritas,
quae in hanc unitam deitatem plenitudinis secundum
Scripturae regulam in hoc loco collecta reperiuntur;
nunquid sic in eadem deitate Trinitatis

potest adversus Scripturas referri, ut tres sapientias,
aut tres virtutes, aut tres imagines, aut tres substantias,
aut claritates, aut tres plenitudines divinitatis,
vel caetera hujuscemodi pluraliter Ariomanitarum
more dicamus? Absit. Sicut tu, Osi, jam in aetate
prolixa, qui non per rudimenta in synodo Sirmiensi
Catholicae auctor fuisti, ubi fidem tuam, quam in
Nicaea conscripseras, irritam fecisti, dum regiae potestati
famulareris. Praeterea qui morti esses perquam
vicinus, sic in laqueum voraginis baratri incidisti, ut
excederes tanquam mortuus a corde, ut diceres:
Quis ignorat Patrem majorem esse honore, dignitate,
claritate et majestate? Quasi duae vel certe tres essent
claritates, aut majestates in singulis his personis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.