PL 62, col. 250

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

hoc nomen uniter honorificatum invenitur esse in
gentibus? sicut praesagus Spiritus sanctus per Malachiam
prophetam testatur: Quia magnum est nomen
meum in gentibus, dicit Dominus Deus omnipotens [(Malac. I, 11)]
.
Quod Joannes Baptista absolvit: Ego
quidem vos baptizo in aqua poenitentiae, post me autem
veniet qui vos baptizabit Spiritu sancto et igne [(Matth. III, 11)]
.
Interrogatio. Declara mihi si nomen Patris est in
Filio et in Spiritu sancto.
Responsio. Jam frequenter de auctoritate Scripturarum
tibi ostensum est, Deum Patrem per legislatorem
Mosem testatum: Ego autem Dominus Deus,
hoc est nomen meum memoriale sempiternum in generationes
et progenies [(Exod. III, 15)]
. De Filii autem

persona sic ait: Nomen meum est in illo [(Exod. XXIII,
21)]
. Et alio in loco idem ipse Pater repetit: Ego Dominus
Deus, qui voco nomen tuum Deus Israel [(Isa. XLV,
3)]
; quod ipse Filius confirmavit 216 dicens: Ego
veni in nomine Patris mei, et non me recepistis [(Joan.
V, 43)]
. Et David ad haec ait: Benedictus qui venit in
nomine Domini [(Psal. CXVII, 26)]
. Nam et de persona
Spiritus sancti Filius testatus est, dicens: Quem
mittet Pater in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
. Vides
Filium in hoc nomine venisse quod et in deitate
Patris uniter esse ostenditur; et Spiritus sanctus in
hoc nomine venisse indicatur, et Filii; apostolos autem
missos fuisse ut baptizarent omnes gentes in
unito vel communi nomine deitatis, quod est naturae
invisibilis, sancti Spiritus, sicut scriptum est: Nolite

contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati
estis in die redemptionis vestrae [(Ephes. IV, 30)]
; vel
hoc: Et omnes unum Spiritum potavimus [(I Cor. XII,
13)]
. Sive unitatis nomen baptismo operante suscipe,
dicentis: Et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus
omnipotens [(II Cor. VI, 18)]
. Vel hoc accipe: Ex Deo nati sunt
[(Joan. I, 14)]
. Nec non: Et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi (Act
II, 38). Et alio in loco: Sed abluti estis, sed sanctificati
estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri
Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri [(I Cor. VI, 11)]
.
Sed et quod ex Deo natus est, Joannes testatur: In sua venit, et sui eum non receperunt: Quotquot autem
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,
credentibus in nomine ejus: qui non ex sanguine, neque

ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati
[(Joan. I, 11)]
sunt. Disce ergo hoc unitum nomen
esse sempiternum in deitate Patris, et Filii et sancti
Spiritus: sicut et unum baptisma est fidei, quod vitam
aeternam credentibus tribuit. Quia sicut unum
nomen est in natura Trinitatis, ita et unum donum
per baptismum divinitatis. Apostolus ait: Una fides,
unum baptisma [(Ephes. IV, 5)]
; idcirco quod nomen
Patris sit in divinitate, hoc nomen sit et Filii in natura
deitatis, sic et sancti Spiritus identidem hoc
nomen sit in substantia claritatis. Nam vis scire?
cum in divinitate Patris nomen, id est Dei sive Domini,
aut Spiritus nominas, unitum nomen et Filii
et sancti Spiritus in hoc indicas. Ideo secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.