PL 62, col. 261

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

hominum, homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)]
. Sive
hoc: Mediator autem unius non est. Deus autem unus
est [(Gal. III, 20)]
. Vides unum esse Deum, et non
alterum in persona esse mediatorem Dei et hominum,
Christum Jesum. Sed e diverso dicis mihi, haeretice:
In una persona quid potest discerni? Ergo si non
discernis, certus esto quia et deitatem passam simul
esse ostendis. Et cur tu in uno homine causam animae
discernis, haeretice secundum dominicum dictum,
eo quod non debeat timeri homo, qui habeat potestatem
occidere corpus, animam autem non possit occidere?
Si tu in hac causa animam 231 tantum discernis
in una persona hominis, quae ab homine non
interimitur: quanto magis nos in una persona Dei et
hominis, hoc est, Filii Dei, causam immortalitatis,

id est deitatem ab hominis infirma natura discernimus?
Denique Deum adhaec audi loquentem: Solvite
templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud [(Joan.
II, 19)]
. Nunquid deitas dissoluta est, Marcellio Montensis,
ut asseveras, sive sapientia, vel virtus Dei
Patris, et non homo? Utique homo vere passus est,
qui templum Dei factus est, qui ab ipso resuscitatus
est, sicut Scriptura divina testatur: Confige clavis a
timore tuo carnes meas [(Psal. CXVIII, 120)]
. Sive hoc: Et videbunt in quem transpunxerunt
[(Joan. XIX, 37)]
.
Nunquid divinitatem clavis fixerunt, aut lancea foraverunt?
Absit. Nonne una persona Filii Dei est, per
quam causa tanta distinguitur? Rogo, si ipse infirmitatem
hominis, quam assumpsit, immortalitati suae
non imputavit, tu tantam et tam immensam deitatem,

per quam omnia sunt facta, homini passibili
ascribis? Sicut et tu (Ariane) soles proponere Apostolum
dixisse: Omnia subjecta sunt ei, praeter eum
qui subjecit ei omnia. Nam cum subjecta illi fuerint
omnia, et ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia [(I Cor. XV, 27)]
.
Hoc evidenter ad deitatem Filii Dei
non pertinet dictum, dum per ipsum cuncta sint
facta, et semper illi fuerint subdita, quia nemo sit
qui facturae suae non dominetur semper. Unde homini
qui nuper natus est, sine dubio ante passionem illi
non fuerint subjecta, cum adhuc ipse homo morti
esset pro nobis debitor. Unde jam post passionem vel
ascensionem, sive judicium futurum, universa erunt
ei subdita, sicut ipse homo de se significat, qui adhuc
in coelis non fuerat: Data est mihi omnis potestas in

coelo et in terra [(Matth. XXVIII, 18)]
. Denique vel hoc
accipe: Et potestatem dedit ei ad judicium faciendum,
quoniam Filius hominis est [(Joan. V, 27)]
. Vel saltem
de unita bonitate naturae, ipsius Domini dicta suscipe: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum, et quem misisti Jesus Christum [(Joan. XVII, 3)]
.
Nunquid se de hac ipsa sola bonitate
Patris alienum esse perscripsit, qui sic subjunxit: Et quem misisti Jesum Christum?
Nam et Pater eadem
testatur: Eructavit cor meum Verbum bonum, 232 dico ego opera mea regi
[(Psal. XLIV, 2)]
. Vides bonum
esse Verbum Dei, qui de Patre substantialiter vel
naturaliter consistit. Ideo hujuscemodi omnes comparationes
pro infirmitate hominis sunt dictae: Qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.