PL 62, col. 263

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis [(Rom., I, 4)]
.
Sicut ipse Pharisaeos interrogat de divinitate
sua: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius
est? Responderunt ei Judaei: David. Et ait illis:
Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum,
dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum,
quomodo filius ejus est? Et nemo poterat respondere
illi verbum [(Matth. XXII, 42)]
. Disce ergo quia secundum
carnem filius hominis est, hoc est David, et
secundum divinitatem idem ipse Filius Dei est in
virtute, et Dominus ipse David est. Quamobrem unigenitum
dum Scriptura refert, secundum divinitatem
indicat quia in deitate unigenitus a Deo Patre omnino

fratres non habet, et dum primogenitum nominat,
naturam hominis ostendit? quod Apostolus declarat
dicens: Ut sit ipse primogenitus inter multos fratres [(Rom. VIII, 29)]
.
Sive hoc accipe exemplum: Et a Jesu
Christo, qui est testis fidelis, primogenitus ex mortuis [(Apoc. I, 5)]
.
Nonne una est persona Filii Dei, et
duplex est ejus significatio, Deus et homo? Nonne

Haereticus. Hic jam de singulis nominibus atque
personis identidem refer mihi.
Athanasius. Non tibi sufficere debuerat, unum pro
multis dominicae fidei exemplum dicentis: Euntes baptizate
omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et

sancti Spiritus [(Matth. XXVIII, 19)]
, de quo jam pridem
in primo libello tam absolute digesseram, in
quo totius sacramenti veritatem 235 in unita deitate
consistere declaraveram, nec non et nomina
propria in singulis personis inesse distinxeram? An
ignoras quia Pater unus innatus est, et ipse Filius
non est; et unus Filius vere ab eo natus est, qui
Pater non est; et unus hic Spiritus sanctus, qui non
ut hic Pater genuit, et non sicut Filius natus est, sed
nec factura est? Sane ut Scriptura divina testatur de
unita vera deitate est; ac per hoc nomina vera propria
in personis sunt, et non vocabula vacua.
Haereticus. Ut haec dicta de auctoritate ostendas
postulo.
Athanasius. De assumpto homine in claritate Evangelii

scriptum est: Et baptizato Jesu confestim ascendit
de aqua, et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum
descendentem de coelo sicut columbam venientem in
ipsum. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius
meus dilectus, in quo bene complacui [(Matth. III, 16)]
.
Nonne alter est in persona qui baptizatus est, et alter
qui sicut columba de coelis descendit, et alius adaeque
cujus vox de coelis audita est? Alio in loco scriptum
est: Omnis qui diligit genitorem, diligit eum qui natus
est de eo [(I Joan. V, 1)]
. Nunquid ipse est genitor qui
et natus est? Absit. Accipe vel hoc testimonium: Qui
non confitetur Filium, nec Patrem habet: qui autem
confitetur Filium, et Patrem habet [(I Joan. II, 23)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.