PL 62, col. 265

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Jesu Christi, et caritas Dei, hoc est Patris, et communicatio
sancti Spiritus cum omnibus vobis [(II Cor. XIII,
13)]
. Nonne aperte per singula nomina, sicut et superius
continetur, singulas personas inesse distinxit?
Denique ad haec ipsius Filii dicta suscipe, dicentis: Alius est qui testimonium perhibet mihi, qui me misit
Pater
[(Joan. V, 32; et VIII, 18)]
, dum infra de
se dicat alius. Vides quia alius est Pater in persona
Filii, et non alius est in divinitate. Sed et de Spiritu
sancto sic ait: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum
mittet vobis [(Joan. XIV, 16)]
. Considera et alterum
esse Spiritum Paraclitum in persona, et non
tamen esse alterum in divinitate; ideo alter ab altero
in persona tantum differt, et non in deitate.
Itaque alter est Pater in persona qui genuit, et alius

Filius est qui genitus ab ipso, et alius Spiritus Paraclitus
qui de unita natura est. Sed dicis mihi,
haeretice, quemadmodum Spiritus de unita natura
consistit? Ecce Filius de eo testatus est: A Patre
procedit [(Joan. XV, 26)]
: et sic prosecutus est, et de
meo accipiet [(Joan. XVI, 14)]
. Quod testimonium Pater
comprobavit, dicens: Spiritus a me procedit [(Isa. LVII,
16)]
. O homo, si Spiritus hic Paraclitus, ut dicis,
Pater non est, Filius non est, factura non est, quid
tibi esse videtur? O vera caecitas! Utique si Scriptura
tibi non sufficit, quae sic de eo significat, me
non est jam super eo quod interroges. Sane non
debeo dissimulare, eo quod non tibi debeam indicare
quod sentio. Sed ut prius scias quos laqueos evites,
indicabo tibi haec. Haeresis novella exstitit inaudita

cujusdam URBICI POTENTINI, qui hunc Spiritum sanctum,
Patrem aut Filium, aut certe facturam usurpat
debere 237 confiteri. Ut si quis certe ignarus, vel
rudis in Scripturis divinis, de his quae per amaritudinem
versutiae ejus sunt in medio oblata commenta
audierit, et aliquid ex his blasphemiae dictis elegerit,
statim in haeresim incidat. Audi itaque quemadmodum
absolvi debeant tortuosa vincula iniquitatis
ejus. O Potentine, qui adversus Scripturas divinas, vel
totum mundum tu solus a catholicis de hoc dissentis,
dum philosophorum doctrinas sectaris, qui sic
sentis: utique si Spiritus sanctus, et hic Paraclitus,
ut dicis, Pater esset, sine dubio jam non esset unus
Pater, sed duo patres: aut si Spiritus et hic Paraclitus
Filius esset, sine dubio jam non unus filius esset,

sed duo filii: vel si factura esset Spiritus Paraclitus,
proculdubio non jam esset verus Deus, qui factus
est, quod absit. Ac per hoc eadem ipsa repeto, et
per apertiores sermones haec dicta de auctoritate juris
indico. Igitur si alter Pater erat et hic Paraclitus, utquid
dictum Apostoli invenimus: Unus enim Deus
Pater [(I Tim. II, 5)]
? Sive hoc dictum: Nobis tamen
unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso [(I Cor.
VIII, 6)]
? Disce ergo quia unus est innascibilis Deus
Pater. Sed et si alter Filius esset, et hic Spiritus consolator,
cur unigenitus Filius a Joanne evangelista
praedicabatur, dicens: Deum nemo vidit unquam, nisi
unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit [(Joan. I, 18)]
.
Sive hoc: Et unus Dominus Jesus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.