PL 62, col. 334

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

ita sentientes de Trinitate, et imitantes adorationem
seraphim, haeredes regni coelorum effici poterimus.
Amen.

quia eloquentiam pariter cum scientia fidei tibi video
non deesse.
Tum ego, Num usque adeo, inquam, duci me putas

laudibus meis, ut injuriam faciam praecedentibus
sanctis, nec praesumam unquam in sapientia verbi, ne
evacuetur crux Christi [(I Cor. I, 17)]
; sed Scripturarum
auctoritate contentus, simplicitati obedire potius
studeo quam tumori. Sed melius, inquis, ratione
quis quam testimoniis edocetur. Quid ergo?
quam rationem afferre potes, si partum praedicas virginis,
si redditos oculos non negas caecis, si sepultos
redisse ostendis a mortuis? Si ergo horum et incomprehensibilis
ratio et veritas prompta est, facilius in
negotiis fidei testimoniis creditur, quam ratio investigatur.
Verum quia non nimis inconsequenter duo
ista discernis, cum ratione praemissa, etiam testimonia
non omittis: idcirco in hac disputatione id me
fateor secuturum, quod ipse probaveris.
CAPUT III.

Fel. dixit. Ergo, inquit, quoniam otiosi sumus, ad
homousii vestri quaestionem, de quo non inter nos
tantum, sed etiam inter majores nostros plerumque
tractatum est, veniamus. 333 Et ne longius evagetur
oratio, ipse jam, ut soles, personam proponentis
assume, et a nobis rationem nostrae fidei quaerentibus,
vicissim redditurus inquire.
Tum ego, Dic mihi, inquam, verumne sit, quod te
audio dicere, Patri homousion non esse penitus Filium?
Fel. dixit. Verum est, nec persuaderi mihi potest
id ingenitum esse quod genitum, ne eumdem Patrem
videar praedicare quem Filium.
Aug. dixit. Non est ita: nam ne mihi quidem istud
in animo est, eumdem ingenitum esse quem genitum,
sed id potius ingenitum esse quod genitum.
Fel. dixit. Et quomodo non eumdem ingenitum
dicis esse quem genitum, si utrumque unum putas
esse, non alterum?
Aug. dixit. Animadverto vim te penitus non attendisse
verborum: nam dum utrumque unum dico,
substantiam veri Patris ac veri Filii ex toto non separo.
Et dum non eumdem Patrem quem Filium
praedico, utriusque personam servata uniuscujusque
proprietate discerno. Itaque si substantiam quaeris,
ipsa Trinitas unus est Deus: si personam, alter est
Filius.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.