PL 62, col. 443
Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Palladius dixit: Filius subjectus Patri, Filius praecepta
Patris custodit.
Ambrosius episcopus dixit: Subjectus secundum
carnis rationem. Caeterum et ipse meministi quia
legisti, « Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit [(Joan. VI, 44)]
.
»
Sabinus episcopus dixit: Dicat si secundum divinitatem
subjectus est Patri, an secundum incarnationem.
Palladius dixit: Ergo Pater major est.
Ambrosius episcopus dixit: Et alibi scriptum est:
« Fidelis Deus: per quem vocati estis in communionem
Filii ejus [(I Cor. I, 9)]
. » Ego dico Patrem majorem
esse secundum carnis assumptionem, quam suscepit
Filius Dei, non secundum divinitatem.
Palladius dixit: Quae enim comparatio est Filii
Dei? Et caro potest dicere, Deus me major est. Caro
loquebatur, aut divinitas, quia ibi erat caro?
Ambrosius episcopus dixit: Caro sine anima non
loquitur.
Eusebius episcopus dixit: Deus in carne loquebatur
secundum carnem, quando dicebat: « Quid me
persequimini hominem [(Joan. VIII, 40)]
? » Quis hoc
dixit?
Palladius dixit: Filius Dei.
Ambrosius episcopus dixit: Deus ergo Filius Dei
est secundum divinitatem, et homo est secundum
carnem.
Palladius dixit: Carnem suscepit.
Eusebius episcopus dixit: Ergo humanis verbis
usus est?
Palladius dixit: Carnem humanam suscepit.
Ambrosius episcopus dixit: Dicat quia non secundum
divinitatem Apostolus dixit subjectum, sed secundum
carnem. Scriptum est enim: « Humiliavit semetipsum,
factus obediens usque ad mortem [(Philip.
II, 8)]
. » In quo ergo mortem gustavit?
Palladius dixit: Quia se humiliavit.
Ambrosius episcopus dixit: Non divinitas, sed caro
humiliata est atque subjecta. Et addidit: Creaturam
perfectam bene dixit Arius, an male dixit?
Palladius dixit: Ego tibi non respondeo, auctoritatem
non habenti.
Ambrosius episcopus dixit: Profitere quod vis.
Palladius dixit: Non respondeo vobis.
Sabinus episcopus dixit: Pro Ario non respondes?
ad interrogata non respondes?
Palladius dixit: Pro Ario ego non respondi.
Sabinus episcopus dixit: Usque adeo 498 respondisti,
ut Filium Dei negares potentem, negares verum
Deum.
Palladius dixit: Ego te judicem non patior, quem
impietatis arguo.
Sabinus episcopus dixit: Ipse nos coegisti sedere.
Palladius dixit: Mandavi ut sederetis, ut arguerem
vos. Quare subripuistis imperatori? Ut plenum
concilium non esset, obripuistis.
Ambrosius episcopus dixit: Cum Arii impietates legerentur,
et impietas tua pariter condemnata est,