PL 62, col. 446
Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
parte exceptores. Non potestis esse judices si auditores
non habuerimus; et nisi ex utraque parte venerint
qui audiant, non vobis respondemus.
Ambrosius episcopus dixit: Quos quaeritis auditores?
Palladius dixit: Sunt hic honorati multi.
Sabinus episcopus dixit: Post tot blasphemias
auditores petis?
Ambrosius episcopus dixit: Sacerdotes de laicis
judicare debent, non laici de sacerdotibus; sed tamen
quos judices petas dicito.
Palladius dixit: Auditores veniant.
Chromatius presbyter dixit: Salva condemnatione
sacerdotali, quin et qui Palladii sunt etiam in pleno
legantur.
Palladius dixit: Non permittantur loqui auditores,
veniant et ex utraque parte exceptores, et respondebunt
vobis hi in concilio generali.
Ambrosius episcopus dixit: Etsi in multis impietatibus
deprehensus sit, erubescimus tamen ut videatur 501
qui sacerdotium sibi vindicat a laicis esse
damnatus. Ac per hoc, quoniam et in hoc ipso damnandus
est qui laicorum exspectat sententiam, cum
magis de laicis sacerdotes debeant judicare, juxta
ea quae hodie audivimus Palladium profitentem,
et juxta ea quae condemnare noluit, pronuntio illum
sacerdotio indignum et curandum ut in loco ejus catholicus
ordinetur.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema Palladio.
Ambrosius episcopus dixit: Imperator clementissimus
et Christianus sacerdotum judicio causam, et
ut ipsi arbitri essent altercationis in quid constituissemus.
Quoniam igitur nobis judicium videtur delatum,
interpres est Scriptura: condemnemus Pallad
um, qui impii Arii noluit damnare sententiam.
Et quia ipse Dei Filium sempiternum, et caetera
quae actis haerent, negavit: ergo anathema habeatur.
Omnes episcopi dixerunt: Omnes condemnemus
eum: anathema habeatur.
Ambrosius episcopus dixit: Quoniam omnes consistunt
viri Christiani, et Deo probati fratres, et
consacerdotes nostri, dicat unusquisque quod sibi
videtur.
Valerianus episcopus dixit: Mihi quidem videtur
quia qui Arium defendit, Arianus est: qui blasphemias
ipsius non condemnat, ipse blasphemus est.
Ideoque hujusmodi hominem consortio sacerdotum
censeo esse alienum.
Palladius dixit: Coepistis ludere? ludite: sine concilio
Orientali vobis non respondemus.
Anemius episcopus Sirmiensis dixit: Quicunque
haereses Arianas non condemnat, Arianus sit necesse
est. Hunc igitur alienum etiam a nostra communione
et sacerdotali coetu denuo privatum esse censemus.
Constantius episcopus Arausicus dixit: Palladium Arii
discipulum, cujus impietates jam olim damnatae sunt
a patribus nostris in concilio Nicaeno, et nunc hodie