PL 62, col. 83

De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne

Dominis sanctissimis et cum omni veneratione nominandis
Datiano, Fortunato, Albano, Orontio,
Boeto, Fulgentio, Januario et caeteris episcopis, et
in Christi confessione decoratis, exigui Petrus diaconus,
Joannes, Leontius, alius Joannes, et caeteri

fratres in causa fidei Romam directi.
CAPUT PRIMUM. Consensus Ecclesiarum in fide, confirmatio fidelium.
Utile et pernecessarium, sanctisque Dei Ecclesiis
specialiter credimus profuturum, ea quae de Incarnatione
et dispensatione divina nobiscum universae
sanctae Orientalium Ecclesiae contra haereticos defendunt
(qui pravis et iniquis argumentis antiquam Ecclesiae
fidem inquietare non cessant) sanctitati vestrae
suggerere, atque de his consensum vestrae beatitudinis
suppliciter promereri. Quia in nullo sanctam
gloriosamque confessionem vestram credimus
dissentire, praesertim cum uno ubique spiritu sanctam
Dei Ecclesiam vegetari minime dubitemus. Non

enim parva, imo potius magna laetitia universi replebuntur
Orientales, si sanctitatem vestram suis, imo
magis catholicis, noverint in omnibus consentire
dogmatibus. Unde suppliciter petimus et obsecramus
beatitudinem vestram, quatenus diligenti examinatione,
ea quae inferius continentur discutientes (ut
decet verissimos et intrepidos Christi praedicatores)
scriptis sententiam vestram nobis patefacere jubeatis:
ut si, Deo praestante, catholicae fidei conveniens
et apostolicis traditionibus nostra apud vos
(sicut non diffidimus) fuerit expositio comprobata,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.