PL 62, col. 86
De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne
composita esse non possit: nec cogitas, quod divina
sapientia sicut ante quam se exinanisset, indiminuta
permansit; ita et in hac exinanitione quam gessit
misericorditer, indiminuta atque in demutabilis exstitit.
Et hoc etiam dicis, quod sapientia habitaret
in eo sicut habitamus et nos in domibus ut alter
in altero; sed neque pars domus nos sumus, nec
nostri pars domus est. » Similiter etiam beatus
Athanasius in libello cujus est titulus, Quod unus sit
Christus, haereticorum vanitatem refutans, postquam
de Filii Dei divinitate inquisitiones eorum superfluas
approbasset, ita prosequitur: « Sic, inquit, etiam de
incarnatione inquirunt: Quomodo, inquiunt, incarnatur
Deus quomodo incorporatur? quomodo componitur
ad parvum corpusculum incapabilis? quomodo
unitur increatus creato, incircumscriptus circumscripto?
aut quomodo in partes magnus ille, et immensus
et individuus? Si autem magnitudo illa in
parvo loco contracta est, aut parvum illud factum est
magnum, aut pars, et non omnis divinitas carni unita
est; quod est impium credere. Et prolapsi sunt ex
hoc quod dicunt: Quomodo, et quali modo? et qua
sententia et perfidia etiam isti et inhabitationem pro
incarnatione opinati sunt, et pro unitate et compositione
inoperationem humanam, et pro una substantia
Domini nostri Jesu Christi, duas subsistentias et
duas personas, et pro sancta et ineffabili Trinitate,
quaternitatem indecenter dogmatizantes et impie. »
Rursus beatus Gregorius in sermone de Filio: « Uno
autem, inquit, capitulo meo, ut altiora quidem ascribas
divinitati, et illi naturae quae passionibus et corpore
probatur esse superior: humiliora vero composito
tribuas, qui propter te semet ipsum exinavivit,
et incarnatus est. » Hinc ergo rectissime credimus
quod plenus et perfectus Deus Verbum, etiam post
assumptam carnem nullum augmentum detrimentumque
pertulerit, imo unitione sua ineffabilem gloriam
contulerit assumptae naturae.
CAPUT IV. Non est facta quaternitas in deitate per incarnationis mysterium.
Hac de causa Trinitatis etiam post Incarnationis
mysterium Trinitas mansit, quia idem Deus Verbum,
etiam cum propria carne unus est ex Trinitate: non
quod caro ejus sit de substantia Trinitatis, sed quia
caro Dei Verbi est, qui est unus ex Trinitate. Ipse
enim omnino, et non alius ascendit in coelum, qui
descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo [(Joan.
III, 13)]
. Quapropter et Deum Verbum passum carne,
et crucifixum carne, et sepultum carne secundum
beatum Cyrillum profitemur dicentem: « Si quis
non confitetur Deum Verbum passum carne, crucifixum
carne, et mortem carne gustasse, factumque
primogenitum ex mortuis, secundum quod est vita,