PL 64, col. 1045
Commentaria in Topica Ciceronis (Boetius), J. P. Migne
regulis tractatus insisteret, visum est antiquae philosophiae
ducibus, ut ipsarum ratiocinationum, quibus
aliquid inquirendum esset, naturam penitus ante discuterent,
ut his purgatis atque compositis, vel in
speculatione veritatis, vel in exercendis virtutibus
uteremur. Haec est igitur disciplina, quasi disserendi
quaedam magistra, quam logicen Peripatetici veteres
appellaverunt, hanc Cicero definiens, disserendi diligentem
rationem vocavit. Haec vario modo a plerisque
tractata est, varioque etiam vocabulo nuncupata.
Ut enim dictum est, a Peripateticis haec ratio diligens
disserendi logice vocatur, continens in se inveniendi
judicandique peritiam. Stoici vero hanc eamdem
rationem disserendi paulo angustius tractavere,
nihil enim de inventione laborantes, in sola tantum
judicatione consistunt, deque ea praecepta multipliciter
dantes, dialecticam nuncupaverunt. Plato etiam
dialecticam vocat facultatem quae id quod unum est
possit in plura partiri, veluti solet genus per proprias
differentias usque ad ultimas species separari, atque
ea quae multa sunt, in unum generum ratione colligere.
Hanc igitur Plato dialecticam dicit; Aristoteles
vero logicam vocat, quam (ut dictum est) Cicero definivit
diligentem disserendi rationem. Et hujus uno
quidem modo trina partitio est: omnis namque vis
logicae disciplinae aut definit aliquid, aut partitur,
aut colligit. Colligendi autem facultas triplici diversitate
tractatur: aut enim veris ac necessariis argumentationibus
disputatio decurrit, et disciplina vel
demonstratio nuncupatur; aut tantum probabilibus,
et dialectica dicitur; aut apertissime falsis, et sophistica,
id est, cavillatoria perhibetur. Logica igitur,
quae est peritia disserendi, vel de diffinitione, vel de
partitione, vel de collectione, id est, vel de veris ac
necessariis, vel de probabilibus, id est verisimilibus,
vel de sophisticis, id est, cavillatoriis argumentationibus
tractat, has enim collectionis partes esse praediximus.
Atque haec est una logicae partitio, in qua
dialecticam Aristoteles vocat facultatem per probabilia
colligendi. Rursus ejusdem logicae altera divisio
est, per quam diducitur tota diligens ratio disserendi
in duas partes, unam inveniendi, et alteram judicandi.
Id autem videtur etiam ipsa logices definitio monstrare,
nam quia logica ratio disserendi est, non potest
ab inventione esse separata. Cum enim nemo praeter
inventionem disserere possit, disserendi ratio inventionis
est ratio. Rursus quoniam logice diligens est
ratio disserendi, ab ea judicium non potest abesse, ipsa
enim diligentia rationis in disserendo posita judicium
est. Neque enim potest quisquam diligenter disserere,
nisi quale sit judicaverit id quod in disputationem
sumitur. Quod si ad disserendi ordinem diligentia
rationis adhibetur, non est dubium quin hoc
judicium ad inventionum varietatem sit accommodatum.
His igitur ita expeditis, videndum est, hae
divisiones, quanam se cognatione contingant. Inventio
quippe caeteris omnibus, veluti materiae loco,
supponitur, hoc modo. Nisi enim inventio fuerit, non
potest esse vel definitio, vel partitio, quoniam unumquodque