PL 64, col. 1311

Quomodo substantiae bonae sint (Boetius), J. P. Migne

Postulas ut, ex hebdomadibus nostris, ejus quaestionis
obscuritatem, quae continet modum quo substantiae
in eo quod sint, bonae sint, cum non sint
substantialia bona, digeram et paulo evidentius monstrem;
idque eo dicis esse faciendum, quod non sit
omnibus notum iter hujusmodi scriptionum. Tuus
vero testis ipse sum, quam haec vivaciter fueris ante
complexus. Hebdomadas vero ego mihi ipse commentor,
potiusque ad memoriam meam speculata
conservo, quam cuiquam participo, quorum lascivia
ac petulantia nihil a joco risuque patitur esse disjunctum.
Prohinc tu ne sis obscuritatibus brevitatis adversus,
quae cum sint arcani fida custodia, tum id
habent commodi, quod his solis, qui digni sunt, colloquuntur.
Ut igitur in mathematica fieri solet, caeterisque

etiam disciplinis, proposui terminos regulasque
quibus cuncta quae sequuntur efficiam. Communis
animi conceptio est enuntiatio, quam quisque
probat auditam. Harum duplex modus est: nam ita
una communis est, ut omnium hominum sit, velut si
hanc proponas: Si duobus aequalibus aequalia auferas,
quae relinquuntur aequalia esse; nullus id intelligens
neget. Alia vero est doctorum tantum, quae tamen ex
talibus communis animi conceptionibus venit, ut est:
Quae incorporalia sunt, in loco non esse, et caetera,
quae non vulgus, sed docti comprobant. Diversum
est, esse, et id quod est: ipsum enim esse nondum
est; at vero quod est, accepta essendi forma, est atque
consistit. Quod est, participare aliquo potest;
sed ipsum esse, nullo modo aliquo participat: fit

enim participatio cum aliquid jam est; est autem
aliquid, cum esse susceperit. Id quod est, habere aliquid
praeterquam quod ipsum est, potest; ipsum vero
esse, nihil aliud praeter se habet admixtum. Diversum
est, tantum esse aliquid, et esse aliquid in eo
quod est: illic enim accidens, hic substantia significatur.
Omne quod est, participat eo quod est esse, ut
sit; alio vero participat, ut aliquid sit: ac per hoc,
id quod est, participat eo quod est esse, ut sit; est
vero, ut participet alio quolibet. Omne simplex, esse
suum, et id quod est unum habet. Omni composito
aliud est esse, aliud ipsum est. Omnis diversitas discors,
similitudo vero appetenda est; et quod appetit
aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur, quale

est illud hoc ipsum quod appetit. Sufficiunt igitur
quae praemisimus; a prudente vero rationis interprete
suis unumquodque aptabitur argumentis.
Quaestio vero hujusmodi est: Ea quae sunt, bona
sunt; tenet enim communis sententia doctorum, omne
quod est ad bonum tendere; omne autem tendit ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.