PL 64, col. 1344
De persona et naturis duabus (Boetius), J. P. Migne
est, repraesentabant: id est, Hecubam, vel
Medeam, vel Simonem, vel Chremetem; idcirco
caeteros quoque homines, quorum certa pro sui
forma esset agnitio, et Latini personam, et Graeci πρόσωπα
nuncupaverunt. Longe vero illi signatius
naturae rationalis individuam subsistentiam ὑποστάσεως
nomine vocaverunt; nos vero, per inopiam significantium
vocum, translatitiam retinuimus nuncupationem,
eamque quam illi ὑπόστασιν dicunt, personam
vocantes. Sed peritior Graecia sermonum, ὑπόστασιν
vocat individuam subsistentiam; atque, ut
Graeca utar oratione, in rebus quae a Graecis agitatae
Latina interpretatione translatae sunt, Αἱ οὐσίαι ἐν
μὲν τοῖς καθ' ὅλου εἶναι δύνανται, ἐν δὲ τοῖς κατὰ μέρος
μόνοις ὑφίστανται· id est, Essentiae in universalibus
quidem esse possunt, in solis vero individuis et
particularibus substant. Intellectus enim universalium
rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca
cum ipsae subsistentiae in universalibus quidem sint,
in particularibus vero capiant substantiam, jure subsistentias
particulariter substantes ὑποστάσεις appellaverunt.
Neque enim pensius subtiliusque intuenti
idem videbitur esse subsistentia quod substantia;
nam quod Graeci οὐσίωσιν vel οὐσιῶσθαι dicunt, id
nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod
vero illi ὑπόστασιν vel ὑφίστασθαι, id nos substantiam
vel substare interpretamur. Subsistit enim, quod
ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget; substat
autem id quod aliis accidentibus subjectum quoddam,
ut esse valeant, subministrat; sub illis enim
stat, dum subjectum est accidentibus. Itaque genera
vel species subsistunt tantum, neque enim accidentia
generibus speciebusve contingunt. Individua vero,
non modo subsistunt, verum etiam substant: nam
neque ipsa indigent accidentibus, ut sint; informata
enim sunt jam propriis et specificis differentiis et
accidentibus, ut esse possint ministrant, dum sunt
scilicet subjecta. Quocirca εἶναι atque οὐσιῶσθαι, esse
atque subsistere; ὑφίστασθαι vero, substare intelligitur.
Neque enim verborum inops Graecia est, ut Marcus
Tullius alludit; sed essentiam, subsistentiam,
substantiam, personam totidem nominibus reddit:
essentiam quidem οὐσίαν, subsistentiam vero οὐσίωσιν,
substantiam ὑπόστασιν, personam πρόσωπον
appellans. Ideo autem ὑποστάσεις Graeci individuas
substantias vocaverunt, quoniam caeteris subsunt,
et quibusdam quasi accidentibus suppositae subjectaeque
sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias
nuncupamus, quasi suppositas, quas illi ὑποστάσεις
cumque etiam πρόσωπα nuncupent easdem substantias,
possumus nos quoque nuncupare personas.
Idem est igitur οὐσίαν esse quod essentiam, idem οὐσίωσιν
quod subsistentiam, idem ὑπόστασιν quod
substantiam, idem est πρόσωπον quod personam.
Quare autem de irrationabilibus animalibus Graecus ὑπόστασιν
non dicat, sicut nos de eisdem nomen
substantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam
nomen hoc melioribus applicatum est, ut aliqua, id
quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae