PL 64, col. 795

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

hominem, animal dicis, id est genus; post vero
rationale, id est differentia. Designativa vero dicta
est, quia sunt voces quaedam quae nihil significant, ut
sunt syllabae. Nomen vero, designat id cujus est
nomen. Ad placitum vero, quia nullum nomen aliquid
per se significat, sed ad ponentis placitum.
Illud enim unaquaeque res dicitur quod ei placuit
qui primus rei nomen illud impressit. Sunt enim
voces naturaliter significantes, ut canum latratus
iras canum significat, et alia ejus quaedam vox
blandimenta; sed non sunt nomina, quia non sunt
ad placitum significantes, sed natura. Sine tempore
vero, quod verba quidem voces sunt designativae
et secundum placitum, sed distant, quod nomina
sine tempore sunt, verba cum tempore. Cujus nulla

pars extra designativa est: nomen ab oratione disjungit,
quod oratio et ipsa vox est, et designativa,
et secundum placitum, et aliquoties sine tempore
est, sed orationis partes significant, nominum vero
minime. In Ciceronis enim nomine nulla extra pars
designativa est, neque ci, neque ce, neque ro.
Neque si ex duobus integris nomina sint. Quod
enim in uno consignificat, id extra non significat.
In nomine enim magister, magis et ter consignificant,
quia est magister. Sublatum vero ter et magis non
erit alicujus significatio, nisi tibi hoc alii nomen
dare placuerit. Omnia enim nomina non naturaliter
sunt, sed ad placitum ponuntur. Sed de hoc in commentario
libri περὶ Ἑρμηνείας Aristotelis dictum est,
et major ejus rei tractatus est, quam ut nunc queat

expediri. Revertamur igitur ad nomen. Sed quoniam
sunt quaedam voces quae et designativae sunt, et
secundum placitum et sine tempore, quarum dubia sit
natura, ut est non homo [ leg. non-homo], hoc enim significat
quiddam et secundum placitum, impositum est
enim, sed dubium est cui subdi possit, nomini enim
non potest, omne enim nomen significat aliquid
definitum, non homo autem quod definitum est
perimit; oratio vero dici non potest, omnis enim
oratio ex nominibus et verbis constat, non homo
autem, neque ex nominibus constat, neque ex verbis,
sed multo magis esse non potest verbum,
omne enim verbum cum tempore est, non homo
vero sine tempore est: quid sit ergo ita videndum
est; et quoniam non homo vox significat quiddam,

quid autem significet in homine ipso non continetur
(potest enim non homo et equus esse et lapis et
domus, et quidquid homo non fuerit, quoniam ea
quae significare potest infinita sunt, infinitum nomen
vocatur); et quoniam sunt quaedam voces et designativae
et ad placitum, et definitae, et quarum
partes extra nihil significant, ut sunt casus nominum,
ut Ciceronis et Cicerone et caetera, haec nomina
non erunt. Omne enim nomen junctum cum
est verbo, aut verum aut falsum demonstrat. Ut si
dicas, dies est, hoc vero aut verum aut falsum est.
Si vero casum jungas, neque verum neque falsum
efficis. Si enim dicas, diei est, nihil quod sit, aut
non sit, demonstrasti. Itaque nihil ex hoc neque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.