PL 64, col. 797
De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne
non possunt, quae a grammaticis monoptota nominantur,
sed hoc grammaticae magis quam hujus
considerationis est. Oratio est vox designativa ad
placitum, cujus partes aliquid extra significant, ut
dictio, non ut affirmatio. Et est orationi commune
cum nomine et verbo quod vox est, et designativa,
et ad placitum. Cujus enim partes ad placitum sunt,
ea quoque ipsa ad placitum est. Orationis autem
partes sunt nomen et verbum. Sed haec ad placitum,
oratio igitur ad placitum est. Termini vero orationis
a dialecticis nominantur nomina et verba. Termini
vero dicti sunt, quod usque ad verbum et nomen
resolutio partium orationis fiat, ne quis orationem
usque ad syllabas nominum vel verborum tentet
resolvere, quae jam designativae non sunt. Distat
autem a nomine vel verbo oratio quod illius partes
extra significant, verbi et nominis partes nihil extra
designant. Est autem dictio unius simplex vocabuli
nuncupatio, vel simplex affirmatio. Atque ideo
dictum est orationis partes significare ut dictionem,
id est ut simplicis vocabuli nuncupationem. In oratione
enim, Socrates ambulat, utraque extra significat
tantum quantum simplex vocabuli nuncupatio
designare queat. Quomodo autem ut affirmatio simplex
non significet, in commentario Perihermenias
explicui. Quid autem sit affirmatio et negatio paulo
post explicabimus. Sunt vero species orationis in
angustissima divisione quinque. Interrogativa, ut
putasne anima immortalis est? Imperativa, ut accipe
codicem. Optativa vel deprecativa, ut faciat Deus.
Vocativa, ut adesto Deus. Enuntiativa, ut Socrates
ambulat: sed in illis quatuor nulla neque veritas est,
neque falsitas. Enuntiativa vero sola aut verum aut
falsum continet. Atque hinc propositiones oriuntur.
Enuntiatio autem in duas partes secabitur, in affirmationem
et negationem. Affirmatio est enuntiatio
alicujus ad aliquid. Negatio est enuntiatio alicujus
ab aliquo. Et est affirmatio, ut puta Plato philosophus
est. Negatio, Plato philosophus non est. Affirmatio
enim ad Platonem philosophiam enuntiat
aliquam, id est Platonem esse philosophum. Negatio
vero ab aliquo Platone aliquam philosophiam enuntiando
tollit, id est enuntiat Platonem non esse
philosophum. Enuntiativarum igitur orationum aliae
sunt simplices, aliae non simplices. Simplices sunt,
ut si dicas, dies est, lux est. Non simplices, ut, si
dies est lux est. Affirmationes vero simplices et negationes,
aliae sunt universales, aliae sunt particulares,
aliae indefinitae. Universales sunt quae aut omne
affirmant, ut omnis homo animal est, aut omne negant,
ut nullus homo animal est; particulares vero quae
aliquem affirmant vel aliquem negant, ut aliquis homo
animal est, aliquis homo animal non est; indefinitae
vero quae neque universaliter affirmant, aut negant,
neque particulariter, ut homo animal est, homo animal
non est. Dividitur autem simplex propositio in
duas partes: in subjectum et praedicatum, ut homo
animal est, homo subjectum est, animal vero de
homine praedicatur; hae autem partes termini nominantur.