PL 64, col. 799
De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne
subjectus est. Earum vero quae ad utrosque participant
terminos duo sunt modi. Aliae enim ad eumdem
ordinem, aliae ad ordinis commutationem. Ad eumdem
sunt quae de eodem idem demonstrant, vel affirmative
vel negative, vel aliter, vel particulariter,
omnis voluptas bonum est, nulla voluptas bonum
est; et rursus particulariter, quaedam voluptas bonum
est, quaedam voluptas bonum non est. Ad ordinis
vero commutationem sunt quoties qui in altera
subjectus est terminus, in alia praedicatur, ut omne
bonum justum est, et omne justum bonum. Nam in
priore bonum subjectum est, justum praedicatum, in
secunda justum subjectum est, bonum praedicatum.
Nunc ergo quoniam aliae ad eumdem ordinem, aliae
ad ordinis commutationem sunt, prius dicemus de
his quae ad eumdem ordinem utroque termino participant,
et quoniam sunt propositiones, aliae affirmativae,
aliae negativae, aliae universales, aliae particulares,
aliae indefinitae, duae sunt ex his quae qualitate
differunt, tres quae quantitate. Et sunt quae qualitate
differunt affirmativa et negativa; ad quantitatem quae
vero differunt, sunt universalis, particularis et indefinita.
In affirmativis enim et negativis quale quid
sit aut non sit ostenditur. In universali particulari
et indefinita de omnium vel nullorum vel nonnullorum
quantitate monstratur. Ex his ergo quinque
differentiis, id est universali, particulari, indefinita,
affirmativa, negativa, sex conjunctiones fiunt, ita ut
tribus quae ad quantitatem dicuntur duae quae ad
qualitatem dicuntur aptentur, et fit universalis affirmativa,
et universalis negativa, ut omnis homo justus
est, nullus homo justus est; et particularis affirmativa,
et particularis negativa, ut quidam homo
justus est, quidam homo justus non est; et indefinita
affirmativa et negativa, ut homo justus est, homo
justus non est: fiunt ergo ex duabus quae sunt ad
qualitatem, tribus quae sunt ad quantitatem junctis,
sex conjunctiones, de quibus indefinitas, affirmativas
et negativas separemus, et de solis universalibus et
particularibus tractatus habeatur. Subscribantur
etiam earum participantium quae ad eumdem ordinem
utroque termino participant, duae universales
propositiones, una affirmativa, et altera negativa, et
sit affirmativa universalis, omnis homo justus est et
contra ipsam universalis negativa, nullus homo justus
est. Item sub his ponantur particularis affirmatio et
particularis negatio, ita ut sub universali affirmativa
ponatur particularis affirmativa, et sub universali
negativa ponatur particularis negativa, et sit particularis
affirmativa, quidam homo justus est, et contra
ipsam particularis negativa, quidam homo justus non
est, quod demonstrat sequens descriptio.