PL 64, col. 807

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

negatio, hoc habet et ei contrajacens affirmatio
particularis, utraeque enim sibi converti
possunt. Junctae ergo quae sibi converti possunt, et
quae sibi converti non possunt, ut quae sibi converti
potest jungatur ei quae sibi converti non potest, et
quae sibi converti non potest jungatur ei quae sibi
converti potest, faciunt per accidens conversiones
quae superius demonstratae sunt. Restat ut de his
conversionibus dicamus quae per contrapositionem
fiunt, et primum earum sit dispositio in descriptione
subjecta, generalis enim affirmationis quae dicit, omnis

His ergo ita positis, quomodo dictum est superius in
simplici terminorum conversione, quod particularis
affirmatio et generalis negatio sibi ipsis converterentur,
generalis vero affirmatio et particularis
negatio sibi ipsis non converterentur, hic in per contrapositionem
conversionibus contra est. Nam generalis
affirmatio per contrapositionem sibi ipsa convertitur,
et particularis negatio sibi ipsi convertitur.
Generalis vero negatio et particularis affirmatio per
contrapositionem sibi non convertuntur. Quod ita
esse his exemplis probabimus. Si enim vera sit affirmatio
generalis quae dicit, omnis homo animal est,
vera erit ejus per contrapositionem conversio quae
dicit, Omne non animal non homo est. Quod enim
animal non fuerit, id homo non erit. Et si falsa fuerit

generalis affirmatio quae dicit, omne animal homo
est, falsa erit etiam ejus per contrapositionem conversio
quae dicit, omnis non homo non animal est,
potest enim fieri ut quod homo non est, animal sit.
Illa enim negat esse animal quod homo non fuerit.
Quod si cum vera est generalis affirmativa, vera est
ejus per contrapositionem conversio, et si cum falsa
est generalis affirmatio, falsa est ejus per contrapositionem
conversio, non est dubium quin generalis
affirmatio possit sibi ipsa converti. Item nunc ostendendum
est quomodo particularis negatio sibi ipsi per
contrapositionem convertitur. Nam si falsa est quae
dicit, quidam homo animal non est, falsa ejus erit
etiam per contrapositionem conversio quae dicit,
quoddam non animal non homo est. Hoc enim videtur

haec propositio dicere, ac si diceret quaedam res
quae animal non est homo est, qui enim dicit, non
homo non est, hominem esse significat quod animal
non sit. Hoc vero aperte falsum est, omnis enim homo
animal est, et si vera fuerit particularis negatio quae
dicit, quoddam animal homo non est, vera erit et
ejus per contrapositionem conversio quae dicit, quidam
non homo non animal non est. Aequale est enim
ac si diceret, res quae homo non est non est non
animal, sed est animal, ut equus et bos homo non est,
et non est non animal. Ergo si cum particularis negatio
falsa est, falsa est etiam ejus per compositionem
conversio, et si cum particularis negatio vera est,
vera est ejus per contrapositionem conversio, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.