PL 64, col. 811

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

connexi sint, tres non ultra fieri complexiones necesse
est hoc modo: sit enim a, sit b, sit c; aut enim a
de b praedicabitur, et b de c, aut certe a et de b
praedicabitur et de c, vel iisdem ipsis a et b c terminus
videbitur esse subjectus. Sit enim a bonum,
sit b justum, sit c virtus, aut enim a, id est bonum
erit in omni b, id est justo, et dicetur, omne justum
bonum est, et item b justum in omni c, id est virtute,
et dicetur, omnis virtus justa est. Et erunt
hujusmodi propositiones: omne justum bonum est,
et omnis virtus justa est, aut a, id est bonum, de b,
quod justum est, et de c, quod virtus est, praedicabitur,
ut sit omne justum bonum est, omnis virtus
bona est, aut certe a bonum, b justo, et c virtuti
subjacebit, ut dicatur, omne bonum justum est, et

omne bonum virtus est. In hac enim complexione b
et c de solo a termino praedicantur. Ubi vero a de
omni b termino, et b item praedicatur de omni c.
Hanc figuram voco primam quae diffinitur sic: Prima
figura est in qua is qui subjectus est de alio praedicatur.
Namque b, quod a termino subjectum est, ad c
item terminum praedicatur. Extremitates vero dico
hujus figurae quod praedicatur et quod subjectum
est, id est a c. Namque a praedicatur de b termino, c
vero terminus b termino subjacet. Medium autem
illud voco quod alii subjacet, et de alio praedicatur,
id est b. Nam b terminus a termino subjacet, de c
vero termino praedicatur. Major vero extremitas est,
quae prima praedicatur, id est a. Namque idem a de b
termino praedicatur. Minor vero quae medio termino

subjicitur, id est c, namque c terminus medio
termino, id est b, subjectus est; de eo enim b medius
terminus dicitur. Major vero terminus a vocatus
est, id est qui praedicatur, quoniam omne praedicatum
ab eo de quo praedicatur majus est. Et in
conclusione, sicut in prima propositione, semper a
terminus praedicatur, a enim bonum praedicatur de b
justo, et dicitur, omne justum bonum est, b vero
medius terminus praedicatur de c, et dicitur, omnis
virtus justa est. Ex his igitur concluditur in syllogismo,
omnis virtus bonum est, et a bonum nominabitur
de c virtute, atque ideo major a nobis extremitas
appellatur. Id vero meminisse debemus,
quod ea quae paria sunt retorqueri possunt, et ad se
invicem praedicari, et sicut id quod praedicatur in eo

quod subjectum est, omni est, ita rursus conversum
quod fuerit subjectum, in eo quod antea praedicabatur
omni erit. Nam si f et g duo termini ita sibi sint
aequales, ut neuter neutro major sit, cum praedicaveris f
de omni g, erit f terminus in omni g termino. Si vero
convertas et praedices g terminum de f termino, erit
iterum g terminus in omni f termino. Sit enim f risibile, g
homo. Ergo si praedices f risibile, et g hominem subjicias, f
risibile in omni g invenitur. Omnis enim homo
risibilis est. Si vero praedices g hominem ad f risibile, g
homo in omni f risibile reperitur. Omne
enim risibile homo est. Quid autem termini sint, vel
quid praedicatio, aut subjectio, priori de propositionibus
libro satis dictum est. Sed ne forte erremus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.