PL 64, col. 822

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

sunt, ut in superioribus omnibus syllogismis
quos in trium figurarum modis et demonstratione
posuimus. Tales vero syllogismi quales nunc dicti
sunt perridiculi sunt, quod id quod ante concessum
est quasi dubium quiddam in conclusione colligitur.
Nam quod positum est, necessario contingere, ad hoc
pertinet, quoniam frequenter ad inductionem verae
quaedam propositiones sunt quarum conclusio nullo
modo vera est, ut si quis sic dicat: Qui musicam
novit musicus est, et concedatur; et qui arithmeticam
arithmeticus est, et qui medicinam medicus
est, et qui bonum bonus est. Cum igitur haec omnia
concessa sunt, dicat, et qui malum, malus est, quod
quasi superioribus simile videtur, sed omni modo
falsum est: boni enim homines non aliter cavent, nisi

mala noverint. Atque ideo propter eas conclusiones
quae sunt per eas propositiones quae per inductionem
dicuntur, additum est conclusiones in syllogismis necessarias
contingere, id est ex necessitate contingere.
Est etiam alia expositio, sed in Analyticis nostris
jam dicta est. Illud vero quod dictum est, per ipsa
quae posita sunt, hoc propter eos dictum est qui tales
faciunt syllogismos, in quibus aut minus aliquid,
aut plus, aut aliud propositum est quam proponi debuerat.
Fiunt enim hujusmodi syllogismi. Si quis
enim ita dicat: Socrates homo est, omnis homo animal
est, et concludat, Socrates igitur animatus est,
minus proposuit, quod non dixit omne animal esse
animatum. Nunc si sic proposuisset, recte Socrates
animatum esse concluderet, ita dicendo: Socrates

homo est, omnis homo animal est, et omne animal
animatum est, Socrates igitur animatus est. Plus
autem proponere hoc est, ut si quis sic dicat: Omnis
homo animal est, omne animal animatum est,
sed et sol in Ariete est, omnis igitur homo animatus
est; hic vero superfluum est quod solem in Ariete
esse interposuit. Aliud autem quam necesse est quidam
proponunt hoc modo, ut si quis sic dicat: Omne
homo animal est, virtus autem bonum est, omnis
igitur homo animatum est. Nulla igitur harum propositionum
ad rem pertinet quod concludere cupiebat.
Expedita igitur syllogismi diffinitione, ad priorum
modorum naturam resolutionemque veniamus,
et prius omnes in ordinem disponantur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.