PL 65, col. 458
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
Hoc itaque habuit Dei hominisque mirabilis
quidem, sed verus ille secundum carnem conceptus
et partus, quo Deum coeli virgo ineffabiliter concepit
et peperit, et virgo genitrix inviolata permansit,
illa scilicet gratia plena et benedicta in mulieribus [(Luc. I, 28)]
veraciter ab angelo nuncupata; quod
gratiae praevenientis ope, atque opere Spiritus sancti
superveniente in se, et virtute Altissimi obumbrante
sibi, Deum Dei Filium conceptura, viri coitum nec
pertulit omnino, nec voluit, sed virginitatem retinens
et mentis et corporis, ab eo quem conceptura et paritura
erat, donum incorruptae fecunditatis et fecundae
integritatis accepit. Ita Deum Verbum secundum
quod caro factum est, virgo sancta concepit, angelorum
hominumque factorem, eumdemque nihilominus
virgo peperit hominum Redemptorem. Neque enim
sancta Virgo Maria Deum sine carnis assumptione,
aut carnem sine Dei unitione concepit, quia ille conceptus
virginis Deo fuit carnique communis.
13.
Haec est gratia qua factum est ut Deus, qui venit
peccata tollere, quia peccatum in eo non est,
homo conciperetur atque nasceretur in similitudine
carnis peccati, de carne peccati. Caro quippe Mariae,
quae in iniquitatibus humana fuerat solemnitate concepta,
caro fuit utique peccati, quae Filium Dei genuit
in similitudinem carnis peccati. Testatur enim
Apostolus: Quia misit Deus Filium suum in similitudinem
carnis peccati [(Rom. VIII, 3)]
: illum scilicet qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo, sed semetipsum
exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudine hominum factus
[(Philip. II, 6, 7)] .
Propterea vero in similitudine carnis
peccati missus est Dei Filius, idemque est in similitudinem
hominum factus, ut et similis hominibus
fieret in veritate carnis quam ipse creaverat, et
dissimilitudinem nostram Deus in carne sine peccato
creatus auferret, quam nostrae carni non ex opere
suo, sed ex nostro peccato inesse cernebat. In similitudine
igitur carnis peccati Dei Filius missus apparuit,
quia in ejus vera humana carne non iniquitas
hominis, sed mortalitas fuit. Similitudo vero carnis
peccati cum in Dei Filio, vel potius Dei Filius in similitudine
carnis peccati cum dicitur, credendum est
Unigenitum Deum de Virginis carne mortali non
traxisse peccati sordem, sed accepisse naturae integram
veritatem, ut veritatis ortus de terra existeret,
quem prophetali sermone beatus David insinuat dicens: Veritas de terra orta est
[(Psal. XXIV, 12)]
. Vere
igitur Deum Verbum Maria concepit, quod in carne
peccati peperit, quam Deus accepit.
CAP. VII.
Beata Virgo Deum et hominem concipere,
non humanis meritis, sed Dei dignatione promeruit. --14.
Sed ipsum Deum hominem factum et concipere
et parere, non humanis meritis, sed concepti nascentisque