PL 65, col. 461

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

sicut scriptum est: Effundam de spiritu meo
super omnem carnem [(Joel. II, 28)]
; et: Videbit omnis
caro salutare Dei [(Luc. III, 6)]
; et: Sicut dedisti ei
potestatem omnis carnis [(Joan. XVII, 2)]
; et: Nisi
breviati fuissent dies illi, non salva fieret omnis caro [(Matth. XXIV, 22)]
;
ex hac utique consuetudine sic in
Scripturis sanctis totus homo carnis appellatione dicitur,
sicut ibidem rursus homo totus solius animae
nuncupatione monstratur. Abraham namque patriarcha
de terra sua, et de cognatione sua, et de domo
patris sui, praecepto atque auxilio Dei vocantis, egrediens [(Genes. XII, 1)]
(neque enim quod Deus jubebat,
ullatenus implere posset, nisi eum ille qui praeceperat
adjuvaret); cum secum homines quos habuit 295
duceret exiturus, animas quas acquisierat in Charan

secum tulisse narratur. Jacob quoque in Aegyptum
descendente, septuaginta quinque animas in ejus comitatu
fuisse Scriptura sancta commemorat [(Genes.
XLVI, 27)] . Beatus etiam Petrus apostolus octo animas
dicit diluvii tempore per aquam fuisse salvatas [(I
Petr. III, 20)] . In Actibus quoque apostolorum, cum
fuissent Judaei repentina mirandaque ejusdem beati
Petri praedicatione compuncti, et mutatione dexterae
Excelsi ad fidem ex infidelitate conversi, scriptum
est: quia applicatae sunt in illa die animae circiter tria
millia [(Act. II, 41)]
. His itaque testimoniis agnoscimus
et carnis solius et animae nomine plerumque
naturae humanae plenitudinem nuncupari. Verbum
ergo caro factum unus et plenus est Christus; unus
ex utraque atque in utraque, id est in humana divinaque

natura, in quo sic utriusque naturae prorsus
unitio gloriosa persistit, ut sive divinitati Christi humanitatem
quis demat, sive humanitati divinitatem
detrahat, Christum sacrilega infidelitate et blasphema
praedicatione dissolvat. Joannes autem apostolus,
plenus veritate, testatur quia omnis spiritus qui solvit
Jesum ex Deo non est, et hic est Antichristus [(I
Joan. IV, 3)]
.
CAP. X.
Verbum, priusquam caro fieret, non erat
Christus. --18. Illud vero quis facile Christianus
aut ignoret aut dubitet, quod Verbum Deus priusquam
caro fieret non fuit Christus, sed tantum
Deus? Tunc autem idem Deus Verbum, quod semper
in forma Dei erat, Christus esse coepit, cum Deus
semetipsum exinaniens formam servi absque diminutione

plenitudinis naturalis accepit. Deus ergo
factus est Christus, ut Christus esset Deus homoque
perfectus: quia Verbum dignatum est caro fieri, ut
caro posset Verbi, hoc est Dei, nomine nuncupari.
Neque enim caro Christi, priusquam a Verbo susciperetur
eadem caro, Christus fuit; neque ipsa caro,
id est ipse homo, in se formam Dei viventis accepit;
sed Deus, qui in forma Dei erat, formam servi accepit,
et Deus aequalis Patri, in similitudinem hominum
factus, habitu est inventus ut homo [(Philip. II,
6, 7)]
, et qui dives erat, propter nos pauper factus
est, ut illius paupertate nos ditaremur [(II Cor. VIII, 9)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.