PL 65, col. 473

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

Deus ergo, qui homini poenitentiam dat, ipse voluntatem
hominis mutat.
35.
Proinde si quis dicit, Meum est velle credere,
Dei autem gratiae est adjuvare, mutet dictorum ordinem,
imo non mutet, sed servet, nec quod posterius
est in priore loco, nec quod est prius in loco posteriore
constituat. Male enim gratiam Dei suae voluntati
postponit, cum ista bona esse non possit, si illa
defuerit. Non ergo [( al. enim)] dicat, Meum est velle
credere, Dei autem gratiae est adjuvare; sed dicat, gratiae Dei est
adjuvare, ut sit meum velle credere.
Tunc enim vere recteque agit hoc ejus velle, cum
eum gratia praeveniens coeperit adjuvare. Fides enim
quae per caritatem operatur, humilem facit eum cui
datur, quia caritas non inflatur [(Rom. XIII, 4)]
. Adjutorio

igitur atque munere gratiae sibi fidem dari
unusquisque non dubitet; ne dum initium sibi fidei
nititur assignare, poenitentiam quoque, quam Deus
ad vitam dat, sibi homo non sanitate validus, sed
infirmitate praejudicatus assignet, tantique medicaminis
beneficio careat, cujus gratiam contumax atque
ingratus oppugnat: cum cordis humilitas divinis sit
eloquiis admonenda, ubi principaliter ipsa bona voluntas,
qua incipimus velle credere, a Domino praeparari
demonstratur ac dirigi, Salomone dicente: Praeparatur voluntas a Domino
[(Prov. VIII, 35, juxta
LXX)]
. Et David canit in Psalmis: 306 A Domino
gressus hominis dirigentur, et viam ejus cupiet [(Psal.
XXXVI, 23)]
.
CAP. XVIII.
Si velle credere ex nobis est, fides non

est gratia, sed merces bonae voluntatis. --36. Si vero,
secundum illorum opinionem, nostrum est velle credere
priusquam nos Dei gratia incipiat adjuvare, injuste
gratia dicitur, quia non gratis datur homini, sed
bonae retribuitur voluntati. Hanc enim (sicut illi volunt)
gratia in nobis invenit quam ipsa non dedit;
imo si sic est, nos priores Deo voluntatem damus,
atque ita gratiam non miseratione tribuentis, sed
aequitate Dei retribuentis accipimus. Verumtamen, Quis prior dedit illi, et retribuetur ei
[(Rom. XI, 35)]
?
Nemo utique, quia Non potest homo accipere quidquam,
nisi ei datum fuerit de coelo [(Joan. III, 27)]
.
Quid enim habet quod non accepit? si autem accepit,
quid gloriatur, quasi non acceperit [(I Cor. IV, 7)] ?
Non autem misericordia Dei aliquando praevenit hominem,
si nunquam bonam facit [( al. fecit)] , sed exspectat

ut inveniat voluntatem. Et ubi est quod David
dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me [(Psal. LVIII, 11)]
.
In quo autem Dei nos misericordia
praeveniat, vel praeveniens quales inveniat, non in
quolibet alio, sed in seipso nobis gentium magister
ostendit, dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor,
et contumeliosus, sed misericordiam consecutus
sum, quia ignorans feci in incredulitate [(I Tim. I, 13)]
.
Quomodo ergo aliquam credendi voluntatem ex
seipso Paulus habere poterat, qui blasphemum se, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.