PL 66, col. 142
Prolegomena (Gregorius I), J. P. Migne
In uno autem ex eis monasteriis quae circumquaque
construxerat, quidam monachus erat qui ad
orationem stare non poterat: sed mox ut se fratres
ad studium orationis inclinassent, ipse egrediebatur
foras, et mente vaga terrena aliqua et transitoria
agebat. Cumque ab abbate suo saepius fuisset admonitus,
ad virum Dei deductus est, qui ipse quoque
stultitiam ejus vehementer increpavit, et ad monasterium
reversus, vix duobus diebus viri Dei admonitionem
tenuit: nam die tertia ad usum proprium
reversus, vagari tempore orationis coepit. Quod cum
servo Dei ab eodem monasterii Patre quem constituerat,
nuntiatum fuisset, dixit: Ego venio, eumque
per memetipsum emendo. Cumque vir Dei venisset
ad idem monasterium, et constituta hora,
expleta psalmodia sese fratres in orationem dedissent,
aspexit quod eumdem monachum qui in oratione
manere non poterat, quidam niger puerulus
per vestimenti fimbriam foras traheret. Tunc eidem
Patri monasterii Pompeiano nomine, et Mauro Dei
famulo secreto dixit: Nunquid non aspicitis quis
est qui istum monachum foras trahit? Qui respondentes
dixerunt: Non. Quibus ait: Oremus ut vos
etiam videatis quem iste monachus sequitur. Cumque
per biduum esset oratum, Maurus monachus
vidit; Pompeianus vero ejusdem monasterii Pater
videre non potuit. Die igitur alia, expleta oratione
vir Dei oratorium egressus, stantem foris monachum
reperit, quem pro caecitate cordis sui virga
percussit: qui ex illo die nil persuasionis ulterius
a nigro jam puerulo pertulit, sed ad orationis studium
immobilis permansit: sicque antiquus hostis
dominari non ausus est in ejus cogitatione, ac si
ipse percussus fuisset ex verbere.
CAPUT V.
ΚΕΦΑΛ. Ε'. Περὶ τοῦ ἐξελθόντος χειμάῤῥου διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἐκ πέτρας ζώσης.
Ex his autem monasteriis quae in eodem loco
construxerat, tria sursum in rupibus montis erant,
et valde erat fratribus laboriosum, semper ad lacum
descendere, ut aquam haurire debuissent: maxime
quia e devexo montis latere erat grave descendentibus
in timore periculum. Tunc collecti fratres ex
eisdem tribus monasteriis, ad Dei famulum Benedictum
venerunt, dicentes: Laboriosum nobis est
propter aquam quotidie usque ad lacum descendere,